Ad cenam agni providi et stolis salutis candidi post transitum maris Rubri Christo canamus principi | Cujus corpus sanctissimum in ara crucis torridum sed et cruorem roseum gustando vivimus deo | Protecti paschae vespere a devastante angelo erepti de durissimo pharaonis imperio | Jam pascha nostrum Christus est qui immolatus agnus est sinceritatis azyma caro ejus oblata est | O vera digna hostia per quam fracta sunt tartara redempta plebs reddito vitae praemio | Consurgit Christus tumulo victor reddit de barathro tyrannum trudens vinculo et reserans paradisum | Quaesumus auctor omnium in hoc paschali gaudio ab omni mortis impetu tuum defende populum | Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patrem et sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen
Regis perennis gloriae pangis decus victoriae quam mors devicta periit et vita nobis reduit | LECTIO epistolae beati Pauli apostoli ad corinthios fratres | Christi redempti sanguine regali tincti crismate post delictorum veniam et triumphalem gratiam | EXPURGATE vetus fermentum | Quo subiit interitum omne genus mortalium | Ut sitis nova conspersio sicut estis azymi | Tendentes ad caelestia ad promissorum gaudia quae contulit magnificae Christus resurgens hodie | ET ENIM Pascha nostrum immolatus est Christus | Qui solus sine macula mundi lavit piacula agnus intacte virginis et hostia mirabilis | ITAQUE epulemur | Ad mensam novae gratiae discumbentes in ordine et candidatis vestibus vescamur agni dapibus | NON IN fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae | Laus tibi rex et gloria pax salus et victoria qui spolitatis inferis tuos ad astra provehis | SED IN azimis sinceritatis et veritatis | O quam dulcis memoria Christi duxit victoria nos ab umbra tristitiae vox intonat laetitiae