- Log in to post comments
| 006393d V | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| g00528d.1 CmR | In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo |
| ah49398 L | Ad decus ecclesiae recitatur hodie | LECTIO libri apocalysis Johannes apostoli | Cui revelata sunt secreta caelestia | IN DIEBUS illis | Talis divinitas ostensa est visio | VIDI civitatem sanctam Jerusalem novam | Quae construitur in caelis vivis ex lapidibus | DESCENDENTEM de cælo | Nuptiale thalamo | A DEO paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Super solem splendidum | ET AUDIVI vocem magnam | Nunciantem nova gaudia | DE THRONO dicentem | Veni ostendam tibi | ECCE tabernaculum Dei cum hominibus | Et ad eum venient omnes gentes et dicent gloria tibi Domine | ET HABITABIT cum eis | Nunc et in aevum | ET IPSI populus ejus erunt | Omnes Dei gratia quos a morte redemit perpetua | ET IPSE Deus cum eis erit eorum Deus | Qui moderatur cuncta creata | ET ABSTERGET Deus omnem lacrimam ab oculis eorum | Quorum non sol luna sed Christe vera est lucerna | ET MORS ultra non erit | Ubi cum beatis gloriantur nova canunt Deo carmina gaudia permanent sempiterna | NEQUE luctus neque clamor | Sed caeli premia perpetua | NEQUE dolor erit ultra quae prima abierunt | Justi florebunt | ET DIXIT qui sedebat in throno | In superne majestatis arce | ECCE nova facio omnia | Divina prudentia sancti spiritus gratia per sacra mysteria renovatur ecclesia |
| 007840.Tp1 Tp | Olim prophetae praedixere nasciturum Christum ex virgine sicut David in psalmo reffert egrediens | Tamquam sponsus procedens de thalamo suo | Gloria laus et potestas decus atque virtus sit perennis honor Jesu Christo et aeterno canamus omnes |
| 006411Pzh Tp | Missus ab arce veniebat magnam laetitiam nuntiabat est Christus venturus alvo matris procreandus tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| 008101 W | In sole posuit tabernaculum suum R. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo |
| 006411a V | Tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| 006411zb V | Missus ab arce veniebat magnam laetitiam nuntiabat est Christus venturus alvo matris tamquam sponsus dominus procedens de thalamo suo |
| ah02021 Sq | Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum talis decet partus deum | Non ex virili semine sed mystico spiramine verbum dei factum caro fructusque ventris floruit | Alvus tumescit virginis claustra pudoris permanent vexilla virtutum micant versatur in templo deus | Procedens de thalamo suo pudoris aula regia geminae gigas substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos recursus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis trophaeo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpeti | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox spirat novum quod nulla nox interpolet fide quo jugi luceat | Gloria tibi domine qui natus es de virgine cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| 006411.Tp1 Psl | Olim prophetae praedixere nasciturum Christum ex virgine sicut David in psalmo reffert egrediens | Tamquam sponsus procedens de thalamo suo | Felicia angelorum gaudia hodie caeli stillaverunt hominibus vernantia sit gloria deo peracta fabrica mundi | Gloria laus et potestas decus atque virtus sit perennis honor Jesu Christo et aeterno canamus omnes |