- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007770 | R | Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve |
| 007770a | V | Et invenietis requiem animabus vestris |
| 007770b | V | Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos |
| 007770za | V | Si manseritis in me et verba ... |
| 007770zb | V | Venite a me omnes qui laboratis et onerati estis et invenietis requiem animabus vestris |
| 007770zc | V | Sicut misit me pater et ego ... |
| 007030zb V | Sicut misit me pater et ego ... |
| ah50267 Sq | Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis |
| 004941 A | Sicut misit me pater alleluia et ego mitto vos alleluia |
| a00502 R | Sicut vivens misit me pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me ipse vivit propter me hic est panis qui de caelo descendit |
| 007233b V | Sicut misit me pater et ego mitto vos |
| 007030za V | Sicut dilexit me pater et ego ... |
| g02274 Of | Sicut vivens misit me pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me alleluia alleluia |
| 007232a V | Sicut misit me pater et ego mitto vos |
| g03564a ACCV | Sicut misit me vivens pater et ego vivo propter patrem et qui manducat me ipse vivet propter me |
| 004943 A | Sicut novit me pater et ego agnosco patrem et animam meam pono pro ovibus meis alleluia |