Full text:
Te exspectant justi et omnes sancti tui
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| h03550b ANTV | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae lilia terrae surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quia conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domino annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domum gloriae meae glorificabo | Quae sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbiam saeculorum gaudium in generationem et generationem | Et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam tuos pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur ultra iniquitas in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur | Quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| h04688 CaH | Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuus et gloria domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Super te autem orietur dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt et venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae in latere surgent | Tunc videbis et afluens et admirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium veniet tibi | Inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Epha | Omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem domini annuntiantes | Omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabaioth ministrabunt tibi | Offerentur super placabili altari meo et domus majestatis meae glorificabo | Qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas | Me enim insulae expectabunt et naves maris in principio | Ut adducant filios tuos de longe argentum eorum et aurum eorum cum eis in nomine domini dei tui et sanctus Israel quia glorificavit te | Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi | In indignatione enim mea percussi te et in reconciliationem mea misertus sum tui | Et aperientur portae tuae jugiter diae ac nocte et non claudentur | Ut afferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur | Gens enim et regnum quod non servierint tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur | Gloria Libani ad te veniet et abies et buxus et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae et locum pedum eorum glorificabo | Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi | Et vocabunt te civitatem domini Sion sancti Israel pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et odio habita et non erat qui per te transiret | Ponam te in superbia saeculorum gaudium in generatione et generatione | Et suges lac gentium et mamillas regum lactaberis | Et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob | Pro erae afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis es et pro lapidibus ferrum | Et ponam visitationem tuam pacem et praepositos tuos justitiam | Non audietur iniquitas ultra in terra tua vastitas et contritio in terminis tuis | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminavit te | Sed erit tibi dominus in lucem sempiternam et deus tuus in gloriam tuam | Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia dominus erit tibi in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui | Populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram | Germen plantationis meae et opus manum mearum ad glorificandum | Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam | Ego dominus in tempore ejus subito faciam istud |
| a00176 H | Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva | Ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici | Supplicate Christo regi coetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum | Implorate confessores consonentque virgines ut donetur magnae nobis tempus indulgentiae | Omnes sancti atque justi nos precamur cernui ut purgetur omne crimen vestro sub oramine | Hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium | Mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit | Fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore | Et laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tantae multitudinis | Praesta pater atque nate compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore |
| g02558 Al | Alleluia Benedictus es adonai in firmamento caeli et benedicant te omnes angeli et sancti tui |
| g00523.1 H | Benedictus es domine deus patrum nostrorum | Et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum | Et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae | Et laudabilis | Benedictus es super thronum sanctum regni tui | Et laudabilis | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae | Et laudabilis | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum | Et laudabilis | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos | Et laudabilis | Benedicant te omnes angeli et sancti tui | Laudabilem et gloriosum in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia que in eis sunt | Laudabilem et gloriosum in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula seculorum amen | Et laus et honor potestas et imperium | Benedictus es | Domine deus |
| ah09260 Sq | Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe recens carne decens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Hujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superasti Christi testes per te facti possident coelestia | Candidata purpurata stola legislator regis induit te filius | Speciosa generosa haec regina haec benigna cujus hic est filius | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum |
| ah49389.2 L | Quod prisco sancti cecinerunt tempore dicit LECTIO Isaiae prophetae | Ventura divina protulit noecia in voce prophetica | SURGE illuminare Jerusalem | In qua nobis lux oritur gratissima | QUIA venit lumen tuum | Quod nunquam deficiet | ET GLORIA Domini super te orta est | Assumens quod non erat manens quod erat | QUIA ecce tenebrae operient terram | Pestis antique | ET caligo populos | Sedentes in tenebris et in umbra mortis | SUPER te autem orietur Dominus | Invisibilis interminus | ET GLORIA ejus in te videbitur | Olim et ex antiquis promissa | ET ambulabunt gentes in lumine tuo | Claro splendore | ET reges in splendore ortus tui | Adorabunt te | LEVA in circuitu oculos tuos| Dum non vales intueri lucem candidam | ET vide | Quem angeli in arce poli voce consona canunt | OMNES isti congregati sunt | In occursum Domini | VENERUNT tibi | Ab oriente | FILII tui de longe venient | Obviam Christo Domino | ET filiae tuae de latere surgent | TUNC videbis | Filium Dei | ET afflues | Claritate fulgida | ET mirabitur et dilatabitur cor tuum | In voce angelica | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris | Areatus laqueo primi parentis | FORTITUDO gentium venerit tibi | Christi pugna fortissima salus nostra est vera | INUNDATIO camelorum operiet te | Potenti virtute | DROMEDARII Madian et Epha | Operient te | OMNES de Saba venient |Adorare Dominum | AURUM et thus deferentes | Regi Domino | ET laudem Domino annuntiantes | Salus aeterna indeficiens mundi vita lux sempiterna et redemptio vere nostra |
| a06495 H | Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit | Omnes mirantur perpetim post toth cruorem martyrem quem testularum fracmina mucrone acuto vulnerant | Dolore nullo frangitur nullaque pena vincitur flamas ferens per ungulas robusta permansit fides | Exhinc reponunt mollibus Christi fidelem militem carnis relicto pondere ad astra migrat spiritus | Vesanus imperat feris jactum cadaver mandere custode corvo et corpore famis lupina pellitur | Grabis tyrannum excitat furor jubetque martyrem insutum parvo irunculo ponti profundo inmergere | Honore summo redditur jubente Christo litori revectus undis lenibus praevenit omnes remiges | Tu solus o bis inclyte solus bravii dupplicis palmas tulisti tu duas simul parasti laureas | Adesto nunc et percipe voces praecantum supplices nostri reatus efficax orator ad thronum patris | Per te per illum carcerem honoris augmentum tui per vincla flamas ungulas per carceralem stipitem | Per fracmen illud testeum quo parta crevit gloria et quem trementes posteri exosculamus lectulum | Miserere nostrarum praecum placatus ut Christus suis inclinet aurem prosperam noxas nec omnes imputet | Sic rite sollemnem diem veneramus ore et pectore sic sub tuorum gaudio vestigiorum sternimur | Paulisper hunc inlabere Christi favorem deferens sensus gravati ut sentiant levamen indulgentiae | Sic nulla jam restet mora quin extitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfuncta pari | Tunc ipse manceps carceris et vinculorum lanitor ut fert vetusta conscia repente Christum credidit | Sevire inermes credires fractis draconem dentibus evasit exultans ait rebellis et palmam tulit | Sed restat illut ultimus inferre paena mortuo feris cadaver tradere canibus carpentum dare | Sed conplicatum sparteus claudat cadaver culleus quem fune conexus lapis praepes in altum deprimat | Ad tu per undas emices rorante praepes palmulam donet relictum longior abscondat aspectus solum | Haec jussa quidem militum Eumorfio nominum fuit violentus tudax barbarus furore fervens arripit | Finalis tertium conserit suto quod implet corpore [...] freti inter procellas excutit | Qui creatrix omnium quae turgidam quondam mare gradiente Christo straverunt | Et tergo calcans aequoris siccis mea rex passibus plantas nec undis tingeret vasti viator gurgitis | Haec ipsa virtus jusserat rubrum salum deis cere patente fundo tridum secura plebs inter gerit | Necnon et ipsa nunc lubex servire Christo corpori pontum quietis lapsidus ad curat pronaunt litora | Saxum molaris ponderis ut spuma candens in natat tanticus custos pignoris fascilla ferens fluctibus | Certant et ipsi concito pontum Fascio scindere longe sed artus praevolant telluris ad mole sinum | Primus relatus doni quos humus quieta suscepit quaem pulsam summis nisibus charina portum tangeret | Felix ameni litoris recessus ille qui sacra fovens arenis viscera vicem sepulchri praebuit | Ut que laborum particeps comune discrimen tulit fit et choeres gloriae cunctis in aeternum sanctis | Amen |
| ah09260.1 Sq | Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen |
| g00523 H | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Et benedictum nomen gloriae tuae quod est sanctum et laudabile et gloriosum in saecula | Benedictus es in templo sancto gloriae tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super thronum sanctum regni tui et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es super sceptrum divinitatis tuae et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui sedes super cherubim intuens abyssos et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedictus es qui ambulas super pennas ventorum et super undas maris et laudabilis et gloriosus in saecula | Benedicant te omnes angeli et sancti tui et laudent te et glorificent in saecula | Benedicant te caeli terra mare et omnia quae in eis sunt et laudent te et glorificent in saecula | Gloria patri et filio et spiritui sancto et laudabili et glorioso in saecula | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum et laudabili et glorioso in saecula | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula |