- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Quod verbum caro factum et habitavit in nobis FILIUS | g00541.Tp13 | Tp |
| Verbum caro factum est alleluia et habitavit in nobis alleluia | 005361 | A |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre | 005362 | A |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis alleluia alleluia alleluia | 005363 | A |
| Non ex voluntate viri sed ex deo natus est et vidimus gloriam ejus quasi gloriam unigeniti a patre plenum gratia et veritate verbum caro factum est et habitavit in nobis | h03789 | ANT |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis | 007839 | R |
| Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos | 920077 | PS |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis cujus gloriam vidimus quasi unigeniti a patre plenum gratia et veritate | 007840 | R |
| Verbum caro factum est alleluia R. Et habitavit in nobis alleluia | 008238.1 | W |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen | a06782 | H |
| Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis | 007840.1 | R |
| Verbum caro factum est R. Et habitavit in nobis | 008238 | W |
| Tu domine universorum qui nullam habes indigentiam voluisti templum tuum fieri in nobis conserva domum istam in sempiternum et afflige opprimentes nos et custodi partem tuam quam elegisti | 005200 | A |
| Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen | h00616 | HYMN |
| Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis ejus | 509504.Tp30 | Sa |
| Domine deus omnipotens qui salvos facis sperantes in te exaudi propitius preces populi et respice captivorum gemitus tribulationes plebium pericula populorum necessitates peregrinorum inopiam debilium desperationes languentium defectus senum suspiria juvenum vota virginum lamenta viduarum et quia pius es dimitte nobis offensiones ut omnes in necessitatibus nostris misericordiam tuam nobis adesse gaudeamus alleluia | a01741 | A |
| Deus miseratur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum | g01511 | In |
| Gabriel dei filium incarnavit Jesum in agonia orantem confortavit Christum resurrexisse mulieribus reseravit ipse sit nobis diumorum consiliorum vidicator et aeterne gloriae | a07567 | A |
| Deducant oculi mei lacrimas per diem et noctem et non taceant | Quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementer | Si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame | Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant | Numquid proiciens abjecisti Judam aut Sion abominata est anima tua | Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas | Exspectavimus pacem et non est | Bonum et tempus curationis et ecce turbatio | Cognovimus domine impietates nostras et iniquitates patrum nostrorum quia peccavimus tibi | Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam | Solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscum | Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbrem | Nonne tu es domine deus noster quem exspectavimus tu enim fecisti omnia haec | h03374a | ANTV |
| Te laudant agmina jugiter caelica sol luna sidera humus et Maria supera et infima qui regis tua potentia nostra dilue contagia o dei clementia refove nos tua gratia redimis morte quos propria pande superna rex nobis alme spes qui es nostra salus aeterna pax que vera o quam beata est celi vita quia sine meta fructur cuncta per saecula illuc tuum plasma o Jesu magne tendere presta in numera namque capere queat ut tua dona atque jocunda jubilet voce domino in excelsis | 509504.Tp41 | Sa |
| Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen | 830096.1 | H |
| Mentibus laetis jubilemus omnes plectra tangentes fidibus canoris inclytus quando Gabriel ab alto fulget Olympo | Virginis summae paranymphus adest hodie nobis simul angelorum plurimis Christum venerans triumphis concio tota | Coetus hinc noster Gabrielis almi concinat laudes celebretque nomen unus ex septem domino qui in aula jugiter astant | Nuntius caeli mediator idem exstat a summis Gabriel ubique laetus et mundo reserat secreta omnipotentis | Nuntia nobis Gabriel precamur pacis aeternae speciale munus quo poli tandem teneamus aulam semper ovantes | Praeset hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat in omni gloria mundo | Amen | a01974 | H |
| Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab initio unde prius veneremur ut a virgine juvemur et piemur vicio in hoc contra partus legem concepisti virgo regem a quo manes genita absque comitiva viri meruisti circuiri quo sunt cuncta condita virgo nostri miserere et ab hoste nos tuaere et a sorde criminum ne possimus supplantari nec ab hoste superari velis virgo virginum ergo mater pietatis nobis subveni gravatis tollens nobis vicia ut criminibus gravatos reconciliet mundatos Christo tua mitia sicut est dominus tecum tua prece simus secum | 006157.Tp1 | Psl |
| Caelesti doctus lumine Hieronymus eximius divini verbi semine mundum replet uberius I Ferventi desiderio hic vir plenus virtutibus jugi vacabat studio et lacrymosis precibus I Belli triumpho triplicis victor insignis acie conservat decus duplicis virginalis munditiae I Hic specimen Sclavoniae is doctor sapientiae hic speculum ecclesiae exemplar sanctimoniae I In sanctorum splendoribus uni deo sit gloria qui Hieronymi precibus det nobis caeli gaudia | ah04282 | H |
| Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Laudamus te Benedicimus te Adoramus te Glorificamus te | HYMNUM DICIMUS TIBI gratias agimus propter gloriam tuam magnam Domine Deus rex caelestis deus pater omnipotens | Domine fili unigenite Jesu Christe ALTISSIME | Domine Deus agnus dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus tu solus altissimus Jesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen | 509502.22 | Gl |
| Kyrie eleison Chiste eleison | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum ora pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes ora pro nobis | Sancte Jacobe ora pro nobis | Sancte Thomas ora pro nobis | Sancte Bartholomeae ora pro nobis | Sancte Matheae ora pro nobis | Sancte Mathia ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum ora pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Edwarde ora pro nobis | Sancte Leodegari ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Sancte Lamberti ora pro nobis | Sancte Georgi ora pro nobis | Sancte Dionisi ora pro nobis | Sancte Christofore ora pro nobis | Omnis chorus martyrum ora pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis | Sancte Maure ora pro nobis | Sancte Egidii ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Nicholae ora pro nobis | Sancte Leonarde ora pro nobis | Sancte Audoene ora pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Swithune ora pro nobis | Omnis chorus confessorum ora pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Maria Aegyptiaca ora pro nobis | Sancta Editha pro nobis | Sancta Anna pro nobis | Sancta Catherina ora pro nobis | Sancta Caecilia ora pro nobis | Sancta Scolastica ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Fidis ora pro nobis | Omnis chorus virginum ora pro nobis | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Agnus dei suscipe deprecationem nostram | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Gloria patri et filio et spiritui sancto | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen | Exaudi deus preces nostras | Exaudi Christe orationem populi tui | Exaudi deus | Miserere nobis | Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison | | a02280 | Li |
| Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster | 006326 | R |
| Jesu salvator saeculi redemptis ope subveni et pia dei genetrix salutem posce miseris | Coetus omnes angelici patriarcharum cunei ac prophetarum merita nobis praecentur veniam | Baptista Christi praevius et claviger aethereus cum ceteris apostolis nos solvant nexu criminis | Chorus sacratus martyrum confessio sacerdotum et virginalis castitas nos a peccatis abluant | Monachorum suffragia omnesque cives caelici adnuant votis supplicum et vitae poscant praemium | Laus honor virtus gloria deo patri et filio una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | 008333 | H |
| Clementis festum celebratur hodie venite plebes et mirate compotem ad seclam Petri domini apostoli romane sedis tertium antestitem quem sibi Christus consecravit martyrem | Hic habitando in urbe Romulea annuntiando Jesum Christum dominum illuminavit Teudore Sisinnium dum viso Petro orans ipsa prospicit sic a Clemente baptizatus credidit | Hic praedicando Christi evangelium et convocando catervas fidelium Trajani jussu ducitur exilium trans Pontum mare in praeruptum eremum ibi peregit insigne miraculum | Aquarum venas ex abysso eduxit et satiavit sitientes incolas qui per metalla excidebant marmora et satiavit tabe siti valida pro Christi nomen portantes supplicia | Ob hoc crescente emula invidia profundum maris mergitur cum ancora ibi umatur sepulcrali camara in qua receptus extat nunc ecclesia ubi fideles confluunt per saecula | Qui cursus anni tectus aqua valida alto in mari subtus undas latitat cujus recurrens annua festivitas recedit mare fere tria milia per septem dies vias praefert fulgidas | Cujus sepulchrum velud aurum rutilat ancora colli ut argentum emicat fiunt virtutes per fideles petitas agentes deo gratias multimodas qui praestat sanctis tanta mirabilia | Te ergo clemens Martis almae supplices agonis tui celebrantes gaudia te hodie et no poscimus cum fletibus ut reis adsis succurrat habentibus hac Christe culpae careamus cum alium | Exemplo tuo veri ardoribus ad me hora attendamus lugiter optimi hora ambientes dignius mandata vitae servemus felicius ut post scio ad amemus caetibus | Ipsa rogemus verbum patris unicum et obsecremus almum quae Christum ut mundi procul auferat luctum virtutum nobis donec abundantia per quod aeternam habeamus gloriam | Sit trinitati | h00613.1 | H |
| Expansis manibus et corda pronius inclinataque sumus te virgo dei Maria supplicas pro nobis Dominum cuncti socii sanctorum caterius ut auferat iram suam a civitate isti jam pietas resolvat quod iustas e veritas digna ultionis reos nos tantis criminibus flagellavit qui in caelis posita interris miraculis fulget auxiliare plebem tibi adquisire per dominum alleluia | a02455 | A |
| Salvator mundi qui regnas in saecula concede nobis veram penitentiam delicta nostra tu indulge domine et in judicio dona nobis veniam in sempiternum veram indulgentiam te adoramus domine te credimus per crucem tuam libera nos domine | a03461 | A |
| Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini | OSANNA patris sapientia per quem vivunt omnia | Cum patre qui regnas in saecula | Rutilans simplex substantia | Aequalis est cui gloria | Majestas est coaeterna | Olim qui pro nobis natus es ex Maria | Non linquens supera venisti ad infima | Reparare perditum vita hominem a morte perpetua | Tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica | Benedicte patris salvifica IN EXCELSIS | AH47342 | Sa |
| O pater omnium et o rex et imperator gentium qui constituisti nos in costa primae matris quae construxit nobis magnum casum aerumnae et nos secutae sumus illam in propria causa in exsilio sociantes nos illius dolori o tu nobilissime genitor per summum studium currimus ad te et per dilectissimam atque per dulcissimam paenitentiam quae nobis per te venit anhelamus ad te et post dolorem nostrum devotissime amplectimur te o gloriosissime et o pulcherrime Christe qui es resurrectio vitae nos reliquimus propter te fertilem amatorem conjunctionis et comprehendimus te in superna caritate et in virginea virga nativitatis tuae ac in altera vice copulatae sumus tibi quam prius essemus secundum carnem adjuva nos perseverare et tecum gaudere et a te numquam separari | g02505 | [M] |
| Da nobis potenti in caelis et terris imperante virtute tui quod olim nostris refulsit in tenebris | g00505.Tp1 | Tp |
| SANCTUS | Mundi fabricator et rector | SANCTUS | Unice ipsius patris et aequalis dominus | SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH | Mundi qui culpas almis flammis mire detergis | PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS | Nobis nunc famulis miserere tuis | cujus in laude puerorum turbas devote propmpsit | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS | a08106 | Tp |
| Justitia tua domine justitia in aeternum et lex tua veritas hinc justi precibus succurrat lex tua nobis | 602081a | V |
| Laudes salvatori voce modulemur supplici Et devotis melodiis caelesti Domino jubilemus Messiae Qui se ipsum exinanivit ut nos perditos liberaret homines Carne gloriam deitatis occulens pannis tegitur in praesaepi miserans praecepti transgressorem pulsum patria paradisi nudulum Joseph Mariae Simeoni subditur circumciditur et legali hostia mundatur ut peccator nostra qui solet relaxare crimina Servi subiit manus baptizandus et perfert fraudes temptatoris fugit persequentum lapides Famem patitur dormit et tristatur ac lavat discipulis pedes Deus homo summus humilis Sed tamen inter haec abjecta corporis ejus deitas nequaquam quivit latere et doctrinis prodita Aquam nuptiis dat saporis vinei caecos oculos claro lumine vestivit lapram luridam tactu fugat placido Putres suscitat mortuos membraque curat debilia fluxum sanguinis constrinxit et saturavit quinque de panibus quina milia Stagnum peragrat fluctuans ceu siccum litus ventos sedat linguam reserat constrictam reclusit aures privatas vocibus febres depulit Post haec mira miracula taliaque Sponte eua comprenditur et damnatur Et se crucifigi non despexit Sed sol ejus mortem non aspexit Illuxit dies quam fecit Dominus mortem devastans et victor suis apparens dilectoribus vivus Primo Mariae dehinc apostolis docens scripturas cor aperiens ut clausa de ipso reserarent Favent igitur resurgenti Christo cuncta gaudiis flores segetes redivivo fructu vernant et volucres gelu tristi terso dulce jubilant Lucent clarius sol et luna morte Christi turbida tellus herbida resurgenti plaudit Christo quae tremula ejus morte se casuram minitat Ergo die ista exsultemus qua nobis viam vitae resurgens patefecit Jesus Astra solum mare jucundentur et cuncti gratulentur in caelis spiritales chori tonanti | g02530 | Sq |
| Salvator noster aspice deus et respice in fidem ecclesiae tuae neque despicias voces fidelium tuorum qui colunt nomen tuum ne umquam dominentur nobis barbarae nationes exsurge Christe et esto in adiutorium nostrum | g04754 | In |
| Dic nobis quando haec erunt domine et quod signum adventus tui videte ne quis vos seducat ullo modo audituri enim estis proelia videte ne turbemini in patientia enim vestra possidebitis animas vestras alleluia | 201214 | A |
| Pangat vox humana Christe carmina rex tibi semper praeclara | Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam | Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia | Tibi nato atque psallit cantica convexo corde dulcia | Fidelis namque turba hodie in arvis modulando concinat | Intactae matris almae viscera vox omnis plectro cum linguae boat | Et vati lingua Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula nutu dira qui sacro venit delere noxia | Et virgo sacra Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula sancto plena spiritu genuit natum in terra | Nam inquit idem Gabriel Ave virgo plena gratia | Benedicta tu per saecula a Deo electa Maria | Quem non capit totus orbis in tua se clausit viscera factus homo in terra | Qui de poli sede clara descendit ad ima pro salute gratanter nunc nostra | Cui angelorum turba nato modulanti voce nunc jam concinat | In altis Deo gloria permaneat in tellure nunc semperque pax | Quem mente pura nobis det ut omnia quae sunt patris et sua praemia aeterna deposcimus omnes per saecula cuncta | Semperque pia | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla nostra qui delere venit peccamina | Te deprecamur omnes in hac aula annua votis per cuncta tempora | Et clarifica corda passim nostra soboles patris per omnia arva | Quo mente pura psallere tibi queamus Alleluia | ah07027 | Sq |
| Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a08336 | A |
| Virgo parens gaudeat virgo semper pura parens sine corporis et mentis laesura Inaudita novitas nova genitura qua nescit fragilitas geniturae jura | Virg atypus virginus sine stirpe florem virgo sine semine parit salvatorem Rubus in incendio non sensit calorem mater puerperio non perdit pudorem | Nulli viro Domini porta reseratur in aeternum clauditur hortus fons signatur Radix Jesse germinat flore fecundatur septemque spirituum munere ditatur | Oritur in vespere stella matutina lumen fit in tenebris salus in ruina Aegris animantibus stilla medicina visitavit Dominus mala vespertina | Pater mittit nuntium nuntius auditur virgo credit deitas carni counitur Impregnatur genitrix genitor nescitur sine matre filii pater invenitur | Triplex est substantia gemina natura personalis unitas mira conjunctura Distant in hujusmodi factor et factura quae cadit sub numero ponderis mensura | Virgo nobis impetra veniam Maria interpella filium mediatrix pia Ne dum Dei curritur mandatorum via intercurrat gressibus nostris phantasia | ah08081 | Sq |
| Adest namque pascha Christi nobis venerandum | In quo ipse resurrexit | In quo cuncti adoremus | Deum videlicet patrem ac unigenitum simul Dominum Jesum Christum | Qui nostram propter salutem carnem sumi voluit et pro nobis incarnari | Ex benedicta virgine casta matre Maria | Atque peregit valde stupenda magnalia | Ipse est Deus verus atque homo qui cum patre cuncta gubernat | Ipse est salus vera atque virtus qui cum patre cuncta largitur | Regens gubernansque continens et salvans solus cum patre simul sanctoque spiritu | Personis in tribus venerantes unum dicamus nostra Deus summe terge proba | Jam debitas hodie rex laudes gratas respice | Quem modulando tua plebs reboat nunc devota | Te sempiternum viventem per saecula | ah09034 | Sq |
| Ave dulce per quod mundus liber ave fit et mundus depromat ecclesia | Illlud ave per quod ave liberatur est hoc ave ave plena gratia | Ave solo soli nubis stella maris sola nubis et eclipsis nescia | Soli sola nubis soli et sol solus ubi soli in carnis substantia | Nulla valet salutari tam salubri salutari nisi virgo virginum | Ergo sola salutaris digne mater salutaris salvatoris hominum | Det te quisquam salutare nos proferre salutare valet hoc salubrius | Signa praebent tante rei salvi facti Lausi rei clamantes ad Aeneius | Incarnatum vere prodit verbum quod sic de te prodit ut de sole radius | Jure suo mundus usus mox stupescit stupet usus quod sic prodit filius | Tuo nato mater laudes nos laudantes tuas laudes et laudum praeconium | Et pro nobis hunc salutes ut per laudes et salutos des nobis propitium amen | g03254 | Sq |
| Alme mundi Rex Christe qui regis saecla et arva sataque cuncta tu gubernas astra supra marisque habitaculum | Ipse es qui vocaris alpha et o initium et finis lapis quadrus angularis et concordia Qui facis prisca nobis praesentia quaesumus ut concedas cui superni chori canunt te laudantia | Per suffragia praecursoris tui atque baptistae qui inter vates solus major manet plus quam propheta | Una cum illo angelico agmine tuum mirabile collaudare nomen valeat phalanx nostra jam nunc omnis turba fidei subjecta levet in excelsa canoraque sancta domino dicentia | Dignus es accipere laudes cui canunt Cherubim alleluia alleluia hagie rex aeterne | Qui solus regnas cum patre et paraclito per immortalia saeculorum saecula | ah37213 | Sq |
| Benedictio trinae unitati simplici deitati semper omnifaria | Parenti cui sempiternales stat identitas sempiternitas iatriel mira | Pax verbo coessentiva sapientia vere veritas explendet viva | Tibi et amborum voluntas pneuma et suavitas tu beatitudo sancta sanctitas est exstantiva | Tres omnium genus bonorum generalissimum on ens nobis ex quo vita stillat amor et sophia | Optima veraque aeternitas aeterna et optima veritas vera aeternaque bonitas | Odium falsitas morsque cedant figuram tuam nobis explicet usia ratio caritasa | Fons in quo sunt vivum quorum umbras mortales expetunt vitae deliciae decus sotheria regnum virtus victoria | Fac tuos supplices tuae dilectionis compotes effuga daemones orbem christianum O et Alpha magnifica | Pater El Eloy Eloe Elyon Ja Sadai lux Samain tu Eie rex sabaoth ineffabilis Adonai tuum nos plasma conserva | Proles Emmanuel mire mirabilis summe consul deus fortis dominus iustus futuri pater saeculi princeps pacis Jesu Messia nos salva | Spiritus timoris pietatis scientiae fortitudinis consilii intellectus ac sapientiae nos illustra unge sanctifica | Simplex trinitatis tu unitas unitatis trina deitas purga culpas aegros sana hostes pacifica solve vincla pelle pericula | Ac te sitientes pio vultu saties paceque aeterna in Jerusalem superna | ah50243 | Sq |
| Benefaciat nobis deus et liberet nos ab omnibus malis et donet pacem in diebus nostris | h02046 | RS |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccatum mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | h04459 | VAR |
| Tu patris verbigena factus caro nostra deum nobis homo placas deus et da veniam | Qui sedes ad dexteram patris rex omnis gratiae poscimus te cuncta tuae des ut ecclesiae gaudere nunc et semper de te | Jesu Christe fortissimi rex regum domine deus trinae deus une pariter oramus te nunc et semper tuere cum scio spiritu in gloria dei patris amen | Dominator deus mitissime kyrie eleison fons origo luces perpetuae kyrie verbi tui pater ingenite kyrie incarnate tu quoque pie domine Christe eleison | Salus vitae qui es plebis de cole Christe consolator qui es flamen quoque almae vivificae kyrie eleison | Patris natae qui es summus amor deus luciflue kyrie eleison sine fine regnas servos tuos audi passi me kyrie | h04477 | VAR |
| Salve dies dierum gloria dies felix Christi victoria dies digna jugi laetitia dies prima | Lux divina caelis irradiat in qua Christus infernum spoliat mortem vincit et reconciliat summis ima | Sempiterni regis sententia sub peccato conclusit omnia ut infirmis superna gratia subveniret | Dei virtus et sapientia temperavit iram clementia cum jam mundus in praecipitia totus iret | Insultabat nostrae miseriae vetus hostis auctor malitiae quia nulla spes erat veniae de peccatis | Desperante mundo remedium diu tenerent cuncta silentium deus pater emisit filium desperatis | Praedo vorax monstrum tartareum carnem videns non cavens laqueum in latentem ruens aculeum aduncatur | Dignitatis primae conditio reformatur nobis in filio cujus nova nos resurrectio consolatur | Resurrexit liber ab inferis restaurator humani generis ovem suam reportans humeris ad superna | Angelorum pax fit et hominum plenitudo succrescit ordinum triumphantem laus decet hominum laus aeterna | Harmoniae caelestis patriae vox concordet matris ecclesiae alleluia frequentet hodie plebs fidelis | Triumphato mortis imperio triumphali fruamur gaudio in terra pax et jubilatio sit in caelis | ah54146 | Sq |
| Missus Gabriel de caelis verbi bajulus fidelis sacris disserit loquelis cum beata virgine | Verbum bonum et suave pandit intus in conclave et ex Eva format ave Evae verso nomine | Metum pellit dat solamen nam per sacrum inquit flamen et virtutis obumbramen deo gravidaberis | Ad hoc facit argumentum de cognata documentum et caeleste sacramentum imperasti foederis | Consequenter juxta pactum adest verbum caro factum semper tamen est intactum puellare gremium | Patrem pariens ignorat et quam homo non deflorat nec torquetur nec laborat quando parit filium | Signum audis novitatis crede solum et est satis non est tuae facultatis solvere corrigiam | Grande signum et insigne est in rubo et in igne ne adpropiet indigne calceatus quispiam | Virga sicca sine rore novo ritu novo more fructum protulit cum flore sic et virgo peperit | Benedictus talis fructus fructus gaudii non luctus non erat Adam seductus si de hoc gustaverit | Jesus noster Jesus bonus pie matris pium onus cujus est in caelo thronus nascitur in stabulo | Qui sic est pro nobis natus nostros deleat reatus quia noster incolatus hic est in periculo | ah54192 | Sq |
| O Maria stella maris pietate singularis pietatis oculo | Nos digneris intueri ne cuncteris misereri naufraganti saeculo | In hac valle lacrimarum nihil dulce nihil carum suspecta sunt omnia | Quid hic nobis erit tutum cuni nec ipsa vel virtutum tuta sit victoria | Caro nobis adversatur mundus carni suffragatur in nostram perniciem | Hostis instat nos infestans nunc se palam manifestans nunc occultans rabiem | Et peccamus et punimur et diversis irretimur laquis venantium | O Maria mater dei tu post deum summa spei tu dulce refugium | Tot et tantis irretiti non valemus his reniti nec vi nec industria | Consolatrix miserorum suscitatrix mortuorum mortis rumpe retia | Intendentes tuae laudi nos attende nos exaudi nos a morte libera | Quae post Christum prima sedes inter Christi coheredes Christo nos adnumera | Jesu mitis et benigne cujus nomen est insigne dulce salutiferum | Munus nobis da salutis in defectu constitutis plenitudo munerum | Pater fili consolator unus deus unus dator multiformis gratiae | Solo nutu pietatis fac nos simplae trinitatis post spem frui specie | ah54246 | Sq |
| Lux et origo lucis summe deus eleison Kyrie eleison | In cujus nutu constant cuncta semper eleison Kyrie eleison | Qui solus potes misereri nobis eleison Kyrie eleison | Redemptor hominum et salus eorum benigne nobis eleison Christe eleison | Per crucem redempti a morte perenni te exoramus eleison Christe eleison | Qui es verbum patris sator pietatis lux veritatis eleison Christe eleison | Paraclite spiritus sancte deus nobis eleison Kyrie eleison | Medicina nostra et misericordia eleison Kyrie eleison | Trinitas et unitas sancta nostri semper eleison Kyrie eleison | ah47012b | Ky |
| Exsultet ecclesia pro assumpta filia regis ad pallatium | Annae sublimatio nostra exsultatio nostrum est convivium | Regni tenet solium diadema regium per Mariae filium | Praesentatur hodie Anna regi gloriae cum hymnis et laudibus | Haec Mariam peperit per quam Christus aperit sinum paenitentibus | Datur in caelestibus a sanctorum civibus Annae salutatio jucunda laudatio | Laudant matris viscera laudant matris ubera fructum beatificant Mariam magnificant | Felix Anna ex te manna mundo datur quo pascatur in deserto populus | Hoc dulcore hoc sapore sustentaur procreatur ex manna vermiculus | Vermem istum dico Christum nobis natum exaltatum in crucis patibulo | Fit unguentum vulneratis condimentum tribulatis salvat a periculo | Manna caeli manna terrae cura stude nos transferre ad lactis mellis patriam ad paradisi curiam | Mater Dei genetricis mater nostrae salvatricis per te praesens familia tecum regnet in gloria | Nos commenda trinitati fac ut verbi incarnati servis tuis atque suis detur benedictio | Fac ut nostra symphonia et in regno et in via sit Maria melodia carmen jubilatio | Laus Mariae filio | ah55066 | Sq |
| Duae verae sunt olivae per quos plantae primitivae nascuntur ecclesiae | Quibus Sion est imbuta et caelesti delibuta Roma rore gratiae | Isti Sion fundamenta bases tecta fulcimenta arcam portant foederis | Petrus primus principatu Paulus alter magistratu effulgent prae ceteris | Hi sunt summi bellatores duces legis et doctores vectes evangelii | Turres trabes cypressinae saga pelles et cortinae claves sanctuarii | Qui dum Romae docent mores plantant fidem et errores excludunt gentilium | Vincunt magos et Nerones nec abhorrent passiones aut crucis supplicium | Ergo vos in Christo duce tu in ense tu in cruce ardore martyrii | Nos ad crucem inflammetis nobis cenam impetretis caelestis convivii | ah55290 | Sq |
| Christe cunctorum dominator alme patris aeterni genitus ab ore supplicum vota pariter et hymnum cerne benignus | Cerne quod puro deus in honore plebs tua supplex resonat in aula annua cujus revoant colenda tempore festo | Haec domus fite tibi dedicata noscitur in qua populus sacratum corpus assumit bibit et beatum sanguinis austum | Hic sacrosancti latices veternas diluunt culpas perimutque noxas crismate vero genus ut crehetur Christicolarum | Hic salus aegris medicina fessis lumen orbatis veniamque nostris fertur offensis timor atque meror pellitur omnis | Daemonis saeva perit hic rapina pervicax monstruum pabet et retenta corpora linquens fugit in remotas ocius umbras | Hic locus nempe vocitatur aula regis inmense niveaque caeli porta que vitae patriam petentes accipit omnes | Turbo quam nullus quatit aut vagantes |diruunt venti penetrantque nimbi non tetris ledit piceus tenebris tartarus horrens | Quaesumus ergo deus ut sereno annuas vultu famulos gubernans qui tui summo celebrant amore gaudia templi | Nulla nos vitae cruciet molestas sint dies laeti placideque noctes nullus ex nobis pereunte mundo sentiat ignes | Hic dies in quo tibi consecratam conspicis aram tribuat perenne gaudium nobis vigeatque longo temporis usu | Gloria summum resonet parentem gloria natum pariterque sanctum spiritum dulci moduletur hymno omne per aevum | 008275.1 | H |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47198 | Gl |
| Amor patris et filii sacer fons totius boni spiritus paraclite | Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae | De thesauris trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere | Huc emerge dulcis flamma lambe corda indurata fuga frigus noxium | Suavis auster illabere perfla nos adustione amoris deifici | Per te tibi uniamur per te nobis connectamur caritatis foedere | Columba simplex advola fer olivam intra archam adfer pacis gaudia | Lumen verum illucesce menti nostrae innotesce lux creatrix luminum | Haec est vita sempiterna te gustare et te scire o aeterna veritas | Flumen dei caelo prodi tu nos lava tu nos pota semptiformi gratia | Sacrum nobis da timorem quo deponat cor tumorem turgens in superbia | Pietate fac mansuetos scientia male laetos pio luctu compluat | Fortitudo justos reddat consilium justis addat miserendi gratiam | Intellectus mentem mundam sursum levet ad videndam tuam deus faciem | Sit in pace solidata tibi pater conformata dono sapientiae | Gratiarum actiones cunctae tibi nationes reddant sancte spiritus | Quas in fide congregasti et ad vitam revocasti virtute mirifica | Tu prophetas inspirasti per quos terris ministrasti salvatoris gratiam | Verbo dei impraegnasti et intactam conservasti felicem virgunculam | Jesum deum indicasti cum in ipso quievisti in columbae specie | Visitasti caros Christi in linguarum flammearum dispertitis formulis | Viros rudes et despectos verbis signis vita claros tua fecit gratia | In his Christus alta fregit mundum vicit astra regit per te sancte spiritus | Odor tuus dulce pneuma trahat nos ad Christi regna regnaturos per saecla | ah54160 | Sq |
| Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et | ah49007 | D |
| Opem nobis o Thoma porrige rege stantes jacentes erige mores actus et vitam corrige et in pacis nos viam dirige | 203689 | A |
| Miserere nobis deus miserere nobis et esto placatus miserere nobis deus miserere nobis et esto placatus | Audi Christe et intende de preces supplicantum et tuere iram facinus remitte cunctis et quietem dona populo precanti | Omnes simul te precamur Jesu bonae deus ut inclines orbem tuam praecibus cunctorum supplicum tuorum clemens redemptorum | Scelsus aufer tolle et pestem remove gratiam concede pelle iram pelle morbos et adesto mittis nobis exoratus | Praebe pacem da quietem et tranquillitatem temporum praesentem mitte angelum salutis et fave precantum de excelsis tuis | Esto nobis deus pie jugiter defensor simul et protector summae arma et exsurgere et ferovem nobis et adesto clemens | Crucis tuae nos vexillo munitos habet tempore perenne sanguinis et signo fave catervae fideli tequi deprecanti | Non nos judices in ira tempore futuro presseris cum orbem set sanctorum turmis junge quibus redemisti sanguinis cruore | h04634 | PRCS |
| Liga testimonium signa legem in discipulis meis | Exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam | Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam | Laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumulto et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis | Filius datus est nobis | Et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc | h04648 | CaH |
| Tunc ad locum dilectae solitudinis rediit et solus in superni spectatoris oculis habitavit secum dicens | 007158a | V |
| In finem in carminibus psalmus David | Cum invocarem exaudivit me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | Filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium | Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudiet me cum clamavero ad eum | Irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini | Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino multi dicunt quis ostendit nobis bona | Signatum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo | A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt | In pace in idipsum dormiam et requiescam | Quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me | 920004 | PS |
| Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS | 509504.Tp10 | Tp |
| Te deprecamur dominum misericordem et pium propter nomen tuum domine esto nobis propitius | Sollicitudinem nostram super te deus jactamus nisi misertus fueris in vano laborabimus | Eaque tibi displicent te adjuvante vincamus salvasti nos vigilantes custodi nos dormientes | In pace in idipsum securi requiescamus exsurgentes diluculo sobrie te adoremus | Peccata nostra ablue et miserere nobis deus qui regnas in perpetuum adesto nostris praecibus | Qui es unus potentia dele nostra cirografa ut tua semper gloria cuncta laudemus per saecula | Amen | a07045 | H |
| Vae nobis qui diligimur mundum et omniaque in mundo sunt non cogitamus de illa die domini magna ubi reges cum ardore gemunt potestate cum lacrimis et rugitu clamant miserere miserere nobis deus | h02595 | RS |
| Qui scis infirma carnis nostrae et quanta vitiorum aggravamur mole succurre nobis o piissime in isto salo vitae tam fragilissimae | 007276Pa | [M] |
| Peccavimus domine injuste egimus iniquitatem fecimus ne contineas in ira misericordiae tuae quoniam defecit in dolore vita nostra libera nos propter nomen tuum quia ecce peccata nostra adversantur nobis domine fac nobiscum misericordiam tuam et erue nos in mirabilibus tuis tibi peccavimus domine deus noster libera nos in tempore tribulationis | a01180 | A |
| Regnum tuum solidum | Per te Christe sistit omnipotentissime | Qui in cruce signum nobis tribuisti vivifice | Te laudamus rex clementissime | Tibi laus et honor | Permanebit in aeternum JESU CHRISTE | ah47219 | Tp |
| GLORIA ... VOLUNTATIS Laus angelorum salus et vita redemptio nostra LAUDAMUS TE Qui cuncta tuo disponis ordine ad dexteram patris sedente benedicte BENEDICIMUS TE Aeterne perpetue nunc et semper in sede gloriae tuae o adorande ADORAMUS TE Lux luminum ablutio scelerum exultatio electorum GLORIFICAMUS TE Sancte ac benedicte et coaeterne domine GRATIAS Caelestium terrestrium tu fabricator et mundi redemptor PROPTER Sancta sanctis qui preparas laudes tibi referrimus DOMINE DEUS REX Gloriosus ac venerandus arva regens et polum DEUS PATER Laudantia nomen tuum agmina aspice rex altissimae DOMINE FILI Deus patrum nostrorum da nobis spiritum gratiae tuae JESU Gloriam prebens tuis devotis indeficientem DOMINE DEUS Aeternus et inmortalis AGNUS DEI laudabilis atque gloriosus FILIUM Benedicti patris omnipotentis unigenite Christe QUI TOLLIS Deus summe conditor lucis poli siderum que creator rex sanctae QUI TOLLIS Adorandus qui es aeternaliter in sancta trinitate Christe SUSCIPE Caelorum compos et auctor terre marisque creator QUI SEDES Centrum poli tu palmo metiris pontum et arva pugillo concludis QUONIAM Deo patri unica proles ejusque sapientia necnon et virtus TU SOLUS DOMINUS Tu omnia nosti tu cuncta gebernas et judicas juste TU SOLUS ALTISSIMUS Omnipotens adorande colende tremende et venerande JESU Cujus potestas virtus et honor sceptrum et regnum permanet semper CUM SANCTO Incessanter una cum angelis laudemus universi dominum nostrum AMEN | 509502.Tp564 | Tp |
| Clamavimus ad dominum ad deum altissimum qui bene fecit nobis qui misit de caelo et salvavit nos dedit in opprobrium conculcantes nos | h02692 | ANT |
| Optimae partis perprudens tu revera et optima electrix omnium Christi Jesu omnimodis ardentissima dilectrix supplices tuos sagatius instituens illo tui plurimo in eum ardore percupientissimos etiam in partem quae non a nobis unquam auferetur ipsum ex toto eligere fac indefessa suffragatrix nos plenarium hanc gaudiorum omnium theoriam intentissimos semper prae omnibus efficaciter diligere | 004166 | A |
| Videns autem sanctus Romanus piram ardentem dixit domine Jesu Christe adesto nobis hodie et ostende mirabilia tua sicut in tribus pueris ostendisti | a04672 | R |
| Principes regni gentium stabunt ex adverso nobis diebus viginti uno et ecce Michael adveni dare vobis intellectum ut cognoscatis quoniam adhuc in die illa videbitis similitudinem fili hominis et dicetis domine in adventu tuo confortatus sunt omniaque intra nostrum | h01694 | RS |
| Laudetur sancta trinitas et indivisa unitas quia misercordiam nobis fecit et gratiam Nunc pater in potentia regat mundi dementia et det in patientia transire impugnantia Natus in sapientia carnis perpetulentia vitare jam det laetitia deflere et gementia Pneuma amborum caritas beatitudo sanctitas virtutum fons suavitas lustra unge nos deitas Trinitati sit gloria ut det frui victoria in terris omnifaria et in caelesti curia Amen | a01284 | H |
| Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat | Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus | ah50155 | H |
| Alleluia Recole virgo Maria a virginem parituram quam in Isaia legisti et gaude quia tu esse meruisti gaude virgo mater gaude et pro nobis intercede | g02784 | Al |
| Domine deus noster pacem tuam da nobis et in tempore necessitatis nostrae libera nos alleluia alleluia alleluia | h00479 | RS |
| Jam venit lux vera equalis sit ipsa domine nuntio vobis ille qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum deo gratias semper in Bethleem natus in Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex israel deo gratias | Amplificare carmina laudis dulcis amator melodi et diçe puer natus est nobis et filius dei | h02789 | VAR |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laeticiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Mirra salix abies corilus silex ulmus acernus Pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemporat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre tocius qua sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Solliciam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu precium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus claudantur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulchro tu satis es nobis et sine te nichil est | Solve cathenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | a00177.5 | H |
| O beata Scholastica virgo clara et deo cara quae in sanctitate et justitia summo regi deservisti funde preces pro nobis apud altissimum qui in suum hodierna die te assumpsit dignanter et potenter thalamum | 206950 | A |
| O qualem dies ista celebris nobis injunxit laetitiam in sancti martyris Adalberti transitu congaudent angeli et archangeli omnesque cuique caelici terra omnis laudet deum laude multiplici alleluia | a03090 | A |
| Jacobus et Joannes dixerunt ad Jesum da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua | a07352 | In |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie | 509504.Tp27 | Sa |
| Miserere rex omnium et dic pro nobis eleison Kyrie eleison | Omnis spiritus agius kirrus redemptor eleison Christe eleison | Cantans in excelsis Deo qui nos redemit sanguine proprio dic una voce eleison Kyrie eleison | ah47160 | Tp |
| Cum appropinquaret dominus Jerosolymam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vobis interrogaverit dicite ei opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebat et qui sequebantur clamabant osanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David osanna in excelsis miserere nobis fili David | h00747 | PRLG |
| Qui polum et arva creavit ipsum collaudemus regem angelorum LAUDAMUS | Qui pro nobis de sinu patris descendisti te benedicit clerus et devotus populus BENEDICIMUS | Adorantem creaturae tuae patrem et filium et sanctum paraclitum spiritum ADORAMUS | Credimus te ubique regnantem et mortem superantem in aeternum GLORIFICA | Qui cum Israhel in Sina pactum spopondisti et te illi per subiectam formam ostendisti te magnificemus omnes christicolae GRATIAS | 509502.Tp585 | Tp |
| En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen | a01975 | H |
| Agnum sponsum virginum regem regum dominum omnes adoremus | Virginum victorias et caelestes gratias laete decantemus | Haec sunt milia undena turba fortis et serena pugnans cum victoria | Rosae stellae margaritae rubent micant splendent vitae clara luminaria | Cum candore cum cruore virginali triumphali scandunt ad caelestia | Quam beatae quam sacratae luminosae quam formosae fulgent nunc in gloria | Spreta felix Ursula mundi regni infula et virili copula in caelo laetatur | Serto nitet regio in caeli palatio sponso regis filio Christo copulatur | Legit virgines decoras quas vocabat ad coronas baptizatae tollunt moras navigant Coloniam | Cadunt oves trucidatae rubent rosae cruentatae intrant sponsae sic gemmatae in caelestem curiam | Nos thesaurum super aurum caput datum tam beatum habemus feliciter | Hanc regnantem triumphantem nobis datam advocatam laudemus perenniter | Et totalem virginalem hanc cohortem fide fortem canamus praeconiis | Ut jucundo corde mundo facto sine fine perfruamur gaudiis | ah09359.1 | Sq |
| O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen | a06802 | H |
| Astat virgo virginum cruci salvatoris stat transfixa gladio intimi doloris | Nati poenas intuens et rivos cruoris intus illa sustinet quod hic tulit foris | Astans unigenitum genitrix deplorat quo se vertat anxia prochdolor ignorat | Nunc plangit nunc ejulat nunc gemens adorat sed gestus virgineos dolor non deflorat | Vultu mater anxior respicis pendentem sanguinem vulneribus largiter fundentem | Nati cernis faciem in morte pallentem nec mirum si laniet dolor tuam mentem | Nuc deposcit debitum atrox jus nature quod tibi detinuit olim pariture | Pensaque cum fervore extorquet usure que communi matribus debebantur jure | Nunc quasi parturiens experiris vere quod sit matri proprium nato condolere | Nunc amatores gemitus cordis extorsere dolores quos filium cernis sustinere | Gladio transfigeris doloris revera tensa cernens filii brachia procera | Pendens corpus regium velut in statera membraque fundentia sanguinem sincera | Cujus quaeso valeat mens aut lingua fari quintum virgo creditur intus cruciari | Dum cernit jam mortuum corpus vulnerari atque nati viscera lancea forari | Corpus quidem mortuum nil jam sentiebat sed maternum lancea pectus transfigebat | Quam fixam in filii latere videbat de quo aque sanguinis liquor effluebat | Miserei domina miseris dignare quos Jesus redimere dignatur tam care | Ipsaque te pietas cogat nos salvare que te nati conpulit poenas conplorare | Ex hoc virgo poteris secure gaudere tibi neque amodo dolor prevalere | Sed nec vltra filio valet more nocere pia nobis jugiter mater miserere | Amen | g04481 | Sq |
| Regi in mare naufraganti invocata apparuit et ego assum Editha dixit statimque tempestas cessavit nobis quoque in domino suffragatrix assit | a02281 | A |
| Preciosi dei sancti quorum reliquiae hic continentur succurrite nobis nunc et in perpetuum | a02310 | A |
| Hymnus cantetur hodie Christo regi melodicus in cujus aula gloriae jam jubilat Dominicus | Vita verbo prodigiis hic fulsit in Hispania bonis vacabit studiis hic semper ab infantia | Ejus curae committitur dei matris ecclesia per eum mox reficitur et reformantur omnia | Carnem domare studuit mundi declinans scelera sic vixit sicut docuit verbis concordant opera | Patri nato paraclito decus honor et gloria Dominicique merito det nobis Christus gaudia | Amen | a07805 | H |
| Solemne nobis gaudium reduxit ordo temporum quo per beatum Jacobum lustratur plebs fidelium | Hic evocante gratia liquit patrem et retia et est secutus dominum piscator factus hominum | Hunc claritatis visio sancta transfiguratio cum se tribus exhibuit unum de tribus habuit | Hunc et testem agoniae fons assumpsit clementiae quando filius hominis sudavit guttas Sanguinis | Hic per Herodis gladium vitae percurrens stadium et muneratus bravio caeli sedet in solio | Regi superno gloria qui Verbo fecit omnia quem videre cum gratia mereamur in gloria | a03381 | H |
| Ave protomartyr Stephane signifer aeterni regis invicte prece quaesumus continua dominum pro nobis exora ut ipso inspirante in suo servitio persistamus devoti et a cunctis hostibus te propiciante conservemur illaesi | a00504 | A |
| Dies sanctificatus illuxit nobis venite gentes et adorate dominum quia hodie apparuit lux magna in terris | 006444 | R |
| Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Transfixis palmis ubi mundum ac lade redemit atque suo clausit funere muriter | Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Cujus odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vite qui cur vere die | Nullum uret estus sub frondibus arboris hujus luna nec in nocte sol neque miri die | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Appensa est vitis inter tua brachia degna dulcia sanguineo rubore fluunt | a07796.1 | H |