- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007901 | R | Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus qui supra pectus ejus recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit |
| 007901a | V | Spiritus sancti gratia debriatus ceteris altius divinitatis patefecit arcana |
| 007901Pza | [M] | Justus Joannes et dilectus |
| 007901za | V | Fluenta evangelica de Christi ... |
| 007901zb | V | Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Joannes verbi dei gratiam |
| 007901zc | V | Spiritus sancti gratia debria |
| 007001Pb [M] | Justus Joannes et dilectus et probitate dignus germen odoris palmam pudoris semper tenebit sicut lilium candore dealbatum et flore virginitatis et legis evangelicae refulsit plenissime qui virgo est electus a domino et virgo digniter permansit in aeternum ante dominum |
| g02521 Sq | Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter nam psalterium est jucundum cum cithara nato virginis quo psallens natus sterilis citharam carnis percussit in domo domini dum quod sonabat clamando docuit vivendo mortificando quae super caelos sunt membraet hoc alios docendo reparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit non licet inquit te patris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit dominus vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis studet de liciis mundi principis filius perditionis meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollatur dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus en quomodo perit justus quasi non sit deo dilectus cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu domini nos corde percipimus qualis et quantus est per vicinus dignitate Christo fit et morte nam morte turpissima damnatur sponsus et sponsi et amicum damnant morte turpissima carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae Herodis spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus |
| ah50270 Sq | Psallite regi nostro psallite psallite psallite sapienter | Nam psalterium est jucundum cum cithara Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corripit minime corrigit Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecepit Dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut justum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcere | Sedet in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet nate precatur rex jubet sanctus decollatur Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus ante fit quam natus | En quomodo perit justus quasi non sit Deo dilectus Cum sit ejus pretiosa mors haec in conspectu Domini | Nos corde percipimus qualis et quantus est quam convicinus dignitate Christo sit et morte Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnat morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo coelis angeli angelum Et nos in terris tibi psallere fac Christe in memoriam baptistae | Herodis spreta quo mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus |
| 003494 A | Joannes apostolus et evangelista virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus |
| a07300 A | Jacobus et Joannes tonitruum de nube terrificum in montem Tabor audierunt hic est filius meus dilectus ipsum audite |
| 006913Pze Tp | Dilectus plus ceteris est Joannes | Christi apostolis et evangelista | Cui dominus matrem virginem virgini commendavit in cruce | Et recumbens in pectore Jesu fluentu sapientiae | Aperto ore suo hausit |
| 202755 A | Joannes apostolus et evangelista a Christo electus atque dilectus est |
| 007001Pa [M] | Justus virginitate clarus ut palma Joannes ornatus pudicitia floruit et ideo sicut cedrus paradisi nectare irrigatus undique modo plene eructavit arcana theoriae quae angeli vix valent percipere quapropter ejus honore gaudet proles ecclesiae quae doctrina ejus multiplicabitur |
| g02551 Al | Alleluia Virgo Joannes a domino est praeelectus et inter ceteros magis dilectus |
| 003425Pa [M] | Justus virginitate clarus ut palma Joannes ornatus pudicitia floruit et ideo sicut cedrus paradisi nectare irrigatus undique |