- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 007901 | R | Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus qui supra pectus ejus recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit et verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit |
| 007901a | V | Spiritus sancti gratia debriatus ceteris altius divinitatis patefecit arcana |
| 007901Pza | [M] | Justus Joannes et dilectus |
| 007901za | V | Fluenta evangelica de Christi ... |
| 007901zb | V | Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Joannes verbi dei gratiam |
| 007901zc | V | Spiritus sancti gratia debria |
| 005463 A | Virtus et gratia spiritus sancti hodie descendit in apostolis et loquebantur variis linguis magnalia dei alleluia |
| 200193 A | Alabastrum unguenti Maria super pedes domini effudit hanc dominus gratia sancti spiritus perfudit |
| ah42014 Sq | Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis reparat omnipotentia Christi Domini atque pietas | O crux omni laude digna o crux cuncto bono donata o crux caelo sublimanda | Lignum vitae arbor sancta frondes tuae sine corruptela fructus tuus salus vera| Sacre frontis insigne et nota qua discernuntur regis agmina | Christiane mentis animae qua conservantur bona omnia | Jesu bone te libenter laudat | Vox et simul conjubilat qui dedisti crucem tuam | In tutelam nostram sempiternam et salutem et gratiam crucem quoque veneramur | Tuam sanctam simul et salutiferam | Conserva nos salvator benigne per ipsam | Qui vivis et regnas in patris et spiritus sancti gratia |
| g02897 Al | Alleluia Spiritus sancti gratia debriatus beatus Joannes ceteris altius divinitatis patefecit arcanum |
| g01090.Tp43 Tp | Inclita refulget dies valde cunctis veneranda spiritus sancti advenientis gratia consecrati de quo sacrosancta ita ante praecinuit prophetici |
| 005004 A | Spiritus sancti gratia debriatus ceteris altius divinitatis patefecit arcanum |
| 604905 R | Edoctus spiritus sancti gratia beatus rex Ladislaus ruentis mundi gloriam sprevit ut transitoriam secutus est justitiam qui pro Christi gratiam perenni gaudet gloria |
| ah54217.1 Sq | Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |
| 601819a V | Sancti spiritus gratia (...) |
| ah54014 Sq | Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria |