| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Alleluia Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus in atriis domus domini in medio tui Jerusalem | g01678 | Al |
| Alleluia Credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis | Ego dixi in excessu meo omnis homo mendax | Quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi | Calicem salutaris accipiam et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam coram omni populo ejus | Pretiosa in conspectu domini mors sanctorum ejus | O domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea | Tibi sacrificabo hostiam laudis et nomen domini invocabo | Vota mea domino reddam in conspectu omnis populi ejus | In atriis domus domini in medio tui Jerusalem | 920115 | PS |
| Vota mea domino reddam in atriis domus domini | h00074 | PSLM |
| Vota mea domino reddam in atriis domus domini | 005505 | A |
| Vota mea domino reddam in atriis domus domini coram omni populo ejus in medio tui Jerusalem | h00070b | SCRV |
| Vota domino reddam in atriis domus domini coram omni populo ejus in medio tui Jerusalem alleluia | h00918 | LDS |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Psalmus cantici in die sabbati | Bonum est confiteri domino et psallere nomini tuo altissime | Ad annuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem | In decachordo psalterio cum cantico in cithara | Quia delectasti me domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exsultabo | Quam magnificata sunt opera tua domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae | Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec | Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi | Tu autem altissimus in aeternum domine | Quoniam ecce inimici tui domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi | Et despexit oculus meus inimicos meos et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea | Justus ut palma florebit sicut cedrus Libani multiplicabitur | Plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt | Ut annuntient quoniam rectus dominus deus noster et non est iniquitas in eo | 920091 | PS |