Full text:
Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
S
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008257 | H | Agnoscat omne saeculum venisse vitae praemium post hostis asperi jugum apparuit redemptio |
| 008257a | HV | Isaias quae praecinit completa sunt in virgine annuntiavit angelus sanctus replevit spiritus |
| 008257b | HV | Maria ventre concipit verbi fidelis semine quem totus orbis non capit portant puellae viscera |
| 008257c | HV | Radix Jesse floruit et virga fructum edidit fecunda partum protulit et virgo mater permanet |
| 008257c.1 | HV | Radix Jesse jam floruit et virga fructum edidit fecunda partum protulit et virgo mater permanet |
| 008257d | HV | Praesepe poni pertulit qui lucis auctor exstitit cum patre caelos condidit sub matre pannos induit |
| 008257d:cs | HV | V jesličky ráčil jest položen (...) |
| 008257e | HV | Legem dedit qui saeculo cujus decem praecepta sunt dignando factus est homo sub legis esse vinculo |
| 008257f | HV | Adam vetus quod polluit Adam novus hoc abluit tumens quod ille dejecit humillimus hic erigit |
| 008257g | HV | Jam nata lux est et salus |
| 008257h | HV | Christo sit omnis gloria dei parentis filio quem virgo felix concipit sancti sub umbra spiritus |
| 008257i | HV | Jam lux salusque nascitur nox diffugit mors vincitur venite gentes credite deum Maria protulit |
| 008257j | HV | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008257k | HV | Gloria tibi domine qui |
| 008248:24 HV | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008375 H | Quem terra pontus aethera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Mirantur ergo saecula quod angelus fert semina quod aure virgo concipit et corde credens parturit | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008330f HV | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008248.2 H | A solis ortus cardine adusque terrae limitem Christum canamus principem natum Maria virgine | Beatus auctor saeculi servile corpus induit ut carne carnem liberans ne perderet quos condidit | Castae parentis viscera caelestis intrat gratia venter puellae bajulat secreta quae non noverat | Domus pudici pectoris templum repente fit dei intacta nesciens virum alvo concepit filium | Enititur puerpera quem Gabriel praedixerat quem ventre matris gestiens baptista clausum senserat | Faeno jacere pertulit praesepe non abhorruit et lacte modico pastus est per quem nec ales esurit | Gaudet chorus caelestium et angeli canunt deo palamque fit pastoribus pastor creator omnium | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008277.1 H | Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento rerum conditor nostri quod olim corporis sacrata ab alvo virginis nascendo formam sumpseris | Testatur hoc praesens dies currens per anni circulum quod solus e sinu patris mundi salus adveneris | Hunc astra tellus aequora hunc omne quod caelo subest salutis auctorem novae novo salutat cantico | Et nos beata quos sacri rigavit unda sanguinis natalis ob diem tui hymni tributum solvimus | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008389 H | Salvete flores martyrum quos lucis ipso in limine Christi insecutor sustulit ceu turbo nascentes rosas | Vos prima Christi victima grex immolatorum tener aram sub ipsam simplices palma et coronis luditis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008375:06 HV | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| 008375.1 H | Quem terra pontus sidera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |
| a01927 H | Praeclara custos virginum intacta mater numinis caelestis aulae janua spes nostra caeli gaudium | Inter rubeta filium columba formosissima virga e radice germinans nostro medelam vulneri | Turris draconi impervia amica stella naufragis tuere nos a fraudibus tuaque luce dirige | Erroris umbras discute Syrtes dolosas amove fluctus tot inter deviis tutam reclude semitam | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula | Amen |
| a03387 H | O Christe flos convallium te laudibus extollimus quod hanc ornasti virginem palmis quoque martýrii | Haec prudens fortis sapiens fidem professa libere pro te dira supplicia excepit imperterrita | Sic spreto mundi principe tuo ditata munere cruento parta proelio aeterna tulit praemia | Hujus redemptor meritis nos pius adde socios ut mente pura fructibus tui fruamur sanguinis | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula |