- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008259 | H | Alleluia dulce carmen vox perennis gaudii alleluia laus suavis est choris caelestibus quod canunt dei manentes in domo per saecula |
| 008259a | HV | Alleluia laeta mater concinis |
| 008259b | HV | Alleluia non meremur nunc |
| 008259c | HV | Unde laudando precamur te |
| ah07176 Sq | Alludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia | Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum Christo tymiamata vox canat liquide nostra | O quam veneranda colenda tremenda trinitas adoranda Deitas una | Quam poli agmina nivea jubilant tympanizantes lyrica modulamina | Angelica et archangelica turma canit cui voce jucunda | Sanctus sanctus sanctus et Dominus Deus omnipotens regnans in saecula | Hunc apostolica laudat harmonia martyrum quoque cithara confessorum ac virginum lyra | Quibus sociata legio Thebaea hodie pro Christo caesa nunc laureata ovans hymnizat | O dulcissima o quam largiflua Domini clementia tanta milia | Qui tam lucida salvans die una de ore Leviathan levat ad astra | Gaudet phalanx coelica lucra suscipiens tam beata exsultans tellus efflagitat ipsorum patrocinia | Plangit turba picea ereptam praedam a sua poena quid doles omnes non perire o infelix invidia | O Mauriti dux in curia te poscentum errata pie excusa virtutumque da monilia | O Exsuperi et Candide innocens atque Victor cunctaque turma laudantum audite precata | Qui jam stelligerata meruistis palatia nobis liliosa flagitate campestria | Christo quo annuente jubila symphoniaca pangamus aurosa in poli amen dindima | Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia |
| g00257.Tp73 Tp | Petro ad ostium pulsanti occurrit puella | Illum interrogans otius qui es domine pulsansque jam fortiter januam nostram | Adsum Petrus ille respondens dudum missus Christi in carcere pro confessione aperi roda | At illa illius vocem cognoscens pre gaudioque fleverat valvas non reclusit fratribus enuntiavit Alleluia alleluia | Viso Petro omnes mergebant pre gaudioque fleverant voce Magna et Petrus inquit NUNC SCIO |
| 206608 A | Exivi a patre meo et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad patrem dicunt ei discipuli ejus ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia alleluia alleluia |
| g01087 Cm | Pater cum essem cum eis ego servabam eos quos dedisti mihi alleluia nunc autem ad te venio non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos a malo alleluia alleluia |
| 003977 A | Nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia |
| 920113 PS | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum | Montes exsultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium | Quid est tibi mare quod fugisti et tu Jordanis quia conversus es retrorsum | Montes exsultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium | A facie domini mota est terra a facie dei Jacob | Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum | Non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam | Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est deus eorum | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient nares habent et non odorabunt | Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Domus Aaron speravit in domino adjutor eorum et protector eorum est | Qui timent dominum speraverunt in domino adjutor eorum et protector eorum est | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israel benedixit domui Aaron | Benedixit omnibus qui timent dominum pusillis cum majoribus | Adjiciat dominus super vos super vos et super filios vestros | Benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | Caelum caeli domino terram autem dedit filiis hominum | Non mortui laudabunt te domine neque omnes qui descendunt in infernum | Sed nos qui vivimus benedicimus domino ex hoc nunc et usque in saeculum |
| ah53101 Sq | Alleluia Claris vocibus inclyta cane turma sacra melodimata Voci mens bene concina sonent verbis pneumata concordia | Divina robusto tetrachorda plectro docta manus perite feriat Resultet virtutum pia lyra deo sonans nunc dragmata dulcisona | Est harmonia haec divina sonore virtutum liquidissima Mixta castitas ex qua intra in sede locata mixolydica | Hujus in te consisteria in immutabilia Quae mater es inviolata virgo quae puerpera | Iccirco tua deum fuere digna ferre viscera Quem non caelica neque terrea cincta claudunt spatia | Virginum o regina te canimus Maria per quam fulsere clara mundo lumina Tu salus orbis alma tu caeli porta facta per te saeculo vita omni dedita | Caelicis terrea tu jungis divinis humana Paradisiaca per te nobis patet janua | Adesto famulis piissima influa jam suspendens prece pericula Audi fidelia precamina impetrata deferens caelitus veniam | Et quiete nobis temporum inclita Hac in vita nostra dirige opera | Post funera urania nos duc ad habitacula Quo laetemur omnes una tecum per cuncta saecula | Exclament nunc omnigena amen redempta |
| 002530.1 A | Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a deo existi alleluia |
| ah07218 Sq | Alma cohors una laudum sonora nunc prome praeconia | Quibus en insignis rutilat MARTIALIS ut luna solque sidera | Meritorum est mirifica radians idem sacra praerogativa | Hunc nam sophiae mystica ornarunt mire dogmata qua fulsit nitida luculentur per ampla orbis climata | Verbi nec non fructifera sevit divini semina mentium per arva pellendo quoque cuncta noctis nubila | Hinc famina fundens diva utpote coelestia ferens in se numina | Sublemavit catholica vehementer culmina sancta per eloquia | Is nempe celsa compos gloria nunc exsultat inter laetabunda coelicolarum ovans contubernia | Sublimis exstat sede superna fruens vita semper inexhausta sat per saluberrima Christi pacua | O dignum cuncta laude praecelsa praesulem tanta nactum gaudia virtutum propter merita quibus viguit ardens velut lampada | Nos voce clara hunc et jucunda dantes oremus preces et vota quo nobis ferat commoda impetret et aeterna poscens praemia | Quod petit praesens caterva praesulum gemma devota rependens munia mente sincera favens da sibi precum instantia scilicet ut polorum intret limina | Quoniam intra palatia stantes suprema laeti gratulemus adepti polorum regna qui tua praesul sistentes hac aula jubilamus ingenti cum laetitia | Recintes dulcia nunc celsaque Alleluia |
| ah44104 Sq | Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia |