Full text:
Deus qui mundum crimine
Genre:
Usual feast:
CAO:
8293
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008293 | H | Deus qui mundum crimine |
| 008293a | HV | Mortem quam dudum Eva |
| 008293b | HV | Caelo dimissus Gabriel |
| 008293c | HV | Dudum jam virgo desponsata |
| 008293d | HV | Haec casta degens pectore |
| 008293e | HV | Festinus dehinc nuntius |
| 008293f | HV | Gaudens in verbo sed turbata |
| 008293g | HV | Quam adsecutus Gabriel |
| 008293h | HV | Inquiens virgo nuntium |
| 008293i | HV | Cui repente angelus respondit |
| 008293j | HV | Mox sacra virgo angelo |
| 008293k | HV | Statim discessit angelus ab |
| 008293l | HV | Gloria summo referamus patri |
| 002184 A | Deus unus est quem colimus qui totum mundum fecit ex nihilo caelum et terram et omnia quae in eis sunt |
| 004920 A | Sic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam alleluia |
| 850231 Sq | Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Johannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere soripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hii sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit ad te deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem formavit homine | Lucas bos est in figura ut demonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Est Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis lux est insus discretalis rota sensus hiberalis ala contemplatio | Paradisus hiis rigatur viret floret fecundatur hiis habundat hiis laetatur quattuor fluminibus | Christe fons est hii sunt rivi fons est altus hii proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte pietatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab hymno superius |
| h02595 RS | Vae nobis qui diligimur mundum et omniaque in mundo sunt non cogitamus de illa die domini magna ubi reges cum ardore gemunt potestate cum lacrimis et rugitu clamant miserere miserere nobis deus |
| ah53066 Sq | Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis cara relinquens oscula | Quibus et dedit potestatem laxandi crimina | Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas | In patris et filii et sancti spiritus clementia | Et convescens praecepit eis ab Jerusalem | Ne abirent sed exspectarent promissa munera | Non post multos enim dies mittam vobis spiritum paraclitum in terra | Et eritis mihi testes in Jerusalem Judaea sive Samaria | Et cum hoc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes clara | Suscepit eum ab eorum oculis intuentibus illis aera | Ecce stetere amicti duo viri in veste alba | Juxta dicentes quid admiramini caelorom alta | Jesus enim hic qui assumptus est a nobis ad patris dexteram | Ut ascendit ita veniet quaerens talenti commissi lucra | O deus maris poli arvi hominem quem creasti fraude subdola | Hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit ad tartara | Sanguine proprio quem redemisti deo illuc et provehis unde prius corruit paradisi gaudia | Da nobis quaesumus sempiternam requiem judex cum veneris judicare saecula in sanctorum patria | In qua tibi cantemus omnes alleluia |
| h00948a ACCV | Sic dilexit deus mundum ut filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed |
| h00948b ACCV | Non enim misit deus filium suum in mundo ut judicet mundum sed ut salvetur mundus per eum qui credit in imperium non judicabit |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| a07796.1 H | Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera lavit | Mitis amore pio pro nobis victima factus traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves | Transfixis palmis ubi mundum ac lade redemit atque suo clausit funere muriter | Hic manus illa fuit clavis confixa cruentis quae eripuit Paulum crimine morte Petrum | Fertilitatem potens o dulce nobile lignum quando tuis ramis tam nova poma geris | Cujus odore novo defuncta cadavera surgunt et redeunt vite qui cur vere die | Nullum uret estus sub frondibus arboris hujus luna nec in nocte sol neque miri die | Tu plantata micas secus est ubi cursus aquarum sparsis et ornatas flores recente comas | Appensa est vitis inter tua brachia degna dulcia sanguineo rubore fluunt |
| g02497 Sq | O virga ac diadema purpurae regis quae es in clausura tua sicut lorica tu frondens floruisti in alia vicissitudine quam Adam omne genus humanum produceret ave ave de tuo ventre alia vita processit qua Adam filios suos denudaverat o flos tu non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit sed divina claritas in nobilissima virga te produxit o virga floriditatem tuam deus in prima die creaturae suae praeviderat et de verbo suo auream materiam o laudabilis virgo fecit o quam magnum est in viribus suis latus viri de quo deus formam mulieris produxit quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae inde concinunt caelestia organa et miratur omnis terra o laudabilis Maria quia deus te valde amavit o quam valde plangendum et lugendum est quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit nam ipsa mulier quam deus matrem omnium posuit viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit sed o aurora de ventre tuo novus sol processit qui omnia crimina Evae abstersit et majorem benedictionem per te protulit quam Eva hominibus nocuisset unde o salvatrix quae novum lumen humano generi protulisti collige membra filii tui ad caelestem harmoniam |