- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | h04456 | VAR |
| Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam | ah48102 | Sq |
| Deus igne fons animarum duo qui socians elementa vivum simul ac moribundum hominem pater effigiasti | Tua sunt tua rector utraque tibi copula jungitur horum tibi dum vegetata cohaerent et spiritus simul et caro servit | Rescissa sed ista seorsum solvunt hominem perimunt quae humus excipit arida corpus animam rapit aura liquorem | Quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem compactaquae dissociari et dissona texta retexi | Hanc tu deus optime mortem famulis abolere paratus iter inviolabile monstrans quod perdita membra resurgant | Ut dum generosa caducis ceu carcere clausa ligantur pars illa potentior extet qua germen ab aethere traxit | Sit terrea forte voluntas luteum sapit et grave captat animos quoque pondere victus sequitur sua membra deorsum | At si generis ignei memor olim contagia pigra recusset vehit hospita viscera secum pariter quae reportat ad astra | Jam quod requiescere corpus vacuum sine mente videmus spatium breve restat ut alti repetat collegia sensus | Venient cito saecula cum jam socius calor ossa reviset animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet | Quae pigra cadavera pridem tumulis putrefacta jacebant volucres sapienter in auras animas comitata priores | Hinc maxima cura sepulcris impenditur hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat | Candore nitentia claro praetendere lintea mos est asparsaque myrrha su ab eo corpus medicamine servat | Quid nam sibi saxa cavata quid pulchra volunt monumenta nisi quod res creditur illis non mortua sed data somno | Hoc provida Christicolarum pietas studet utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor per urget | Quia dum jacta cadavera passim miserans tegit aggere terrae opus exhibet ille benigno Christo pio omnipotenti | Quia lex eadem monet omnes gemitum dare sorte sub una cognitaque munera nobis aliena in morte dolore | Sancti sator ille Thobiae sacer ac venerabilis heros dapibus jam rite paratis jus praetulit exequiarum | Jam stantibus ille ministris ciatos ac fercula linquid studioque accinctus humandi fletu dedit ossa sepulcro | Veniunt mox proemia caelo pretiumque rependitur ingens nam lumina nescia solis illitaque felle serenat | Jam tunc docuit pater orbis quam sit rationis egenis mordaz et amara medella cum lux animum nova vexat | Docuit quoque non prius ullum caelestia cernere regna quam nocte et vulnere tristi toleraverit aspera mundi | Mors ipsa beatior inde est quod pro cruciamina laeti via panditur ardua justis et adhaerere doloribus hitur | Hinc mortificata virescunt redeunt melioribus annis nec post obitum recalescens compago fatiscere novit | Haecque modo pallida tabo color avidus inficit hora tunc flore venustior omni sanguis cudae tanguet amoena | Jam nulla deinde senectus frontis decus invida carpit machies neque sicca lacertos suco tenuavit adhaeso | Moruas quoque pertifer artis qui nunc populatur anhelus sua tunc tormenta resudans luex inter vincula mille | Hunc aeminus ahere abalto victrix carolamque perennis cernet sine fine gementem quos moverat ipse dolores | Quod turba supprestis inepte clangens ululamina condita jura luctu dolor arguit amoens | Jam mesta quiesce quaerella lacrimas suspendite matres nullus sua pignera plangat mors haec reparatio vitae est | Sic semina sicca virescunt jam mortua jamque sepulta quae reddite cespite ab imo veretes meditantur aristas | Nunc suscipe terra fobendum gremioque hunc concipe molli hominis tibi membra secuestro generosa et fragmina credo | Animae fuit haec domus olim factoris ab ore create fervens habitavit inhistis sapientiae principe Christo | Tu depositum contege corpus non in memor ille requiret sua munera finctor et auctor propriique enigmata vultus | Venient cito tempora ista cum spem deus impleat omnem reddas pataefacta ne cesse est qualem tibi trado figuram | Non siccariosa vetustas dissolverit ossa favillis fueritque cinis cujus arens minimi mensura pugilli | Haec si vaga flamina et aure vacuum per inane volanter tulerint cum pulvere nervos hominem perisse licebit | Sed dum resolubile corpus revocas deus atque reformas qua nam regione jubebis animam requiescere puram | Gremio senis addita sancti recubuit ut est Eleazar quem floribus undique septum dives procul aspexit ardens | Sequimur tua dictae redemptor quibus atram morte triumphans tua per vestigia mandas socium crucis irae latronem | Patet ecce fidelibus ampla via lucida jam paradisi licet et nemus illud adire homini quod ademerat anguis | Illic precor optime ductor famulam tibi praecipe mentem genitali in sede sacrari quam liquerat exsultet errans | Animas non in memor ob hoc quarum memores summus ipsis deus sorde rogamus pietas erebi rogis fac aligenas | Sit honor tibi fons pietatis laus gloria summa potestas patrigenito sive dono orbem regis qui deus unus | Amen | a06782 | H |
| Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti domino Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu | 001563 | A |
| Ave mater Jesu Christi quae de caelo concepisti non carnis commercio | A contactu viri pura concepisti paritura gaudium cum gaudio | Peperisti medicinam non humanam sed divinam pereunti saeculo | Totus mundus in laguore totus erat in dolore totus in periculo | Mundi languor error ejus quo languore nihil peius nihil tam pestiferum | Hostis totum possidebat quia totus defluebat per abrupta scelerum | Nondum semen venerat quod nobis promiserat deus ab initio | Semen ex muliere sine carnis opere sine matris vitio | Mulier eligitur cujus serpens nititur pungere calcaneum | Sed fortis et sapiens hosti non consentiens praecavet aculeum | Caput anguis haec contrivit cujus carni counivit se majestas filii | Sexus ante fragilis sexus seductibilis vires frangit impii | Ave virgo gloriosa plus obrizo pretiosa fragrans super lilia | Tibi cedit laus herbarum florum decor et gemmarum Libanique gloria | O Maria maris stella pro conservis interpella jugi prece filium | Quia jugis est assultus jugis noster est singultus et juge suspirium | Te preces te suspiria te nostri tangant gemitus tu virtutis potentia nequam refrena spiritus | Ne carnis nos lubricitas resolvat in flagitia nec mundi juvet vanitas Christi juvante gratia | ah54251 | Sq |
| Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti femina Jesu Christo ora pro populo interveni pro clero intercede pro omnibus nobis | 001563.2 | A |
| Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen | a07367 | L |
| Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga tenebras | Amator sancte sensatorum semper cogitatuum | Infunde unctionem tuam clemens nostris sensibus | Tu purificator omnium flagitiorum spiritus | Purifica nostri oculum interioris hominis | Ut videri supremus genitor possit a nobis | Mundi cordis quem soli cernere possunt oculi | Prophetas tu inspirasti ut praeconia Christi praecinuissent inclyta | Apostolos confortasti uti tropaeum Christi per totum mundum veherent | Quando machinam per verbum suum fecit deus caeli terrae marium | Tu super aquas foturus eas numen tuum expandisti spiritus | Tu animabus vivificandis aquas foecundas | Tu aspirando das spiritales esse homines | Tu divisum per linguas mundum et ritus adunasti domine | Idolatras ad cultum dei revocas magistrorum optime | Ergo nos supplicantes tibi exaudi propitius sancte spiritus | Sine quo preces omnes cassae creduntur et indignae dei auribus | Tu qui omnium saeculorum sanctos tui numinis docuisti instinctu amplectendo spiritus | Ipse hodie apostolos Christi donans munere insolito et cunctis inaudito saeculis | Hunc diem gloriosum fecisti | ah53070 | Sq |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe decens forma recens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Cujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superati per te testes Christi te facti possident coelestia | Post reginam egregium regis ducem porphium ducentis militibus | Sociatis convercisti dignos Deo reddidisti unctis caeli civibus | Laudem tanti dux femina facti petis et accipis exorandi spatium | Post carcerem post verbera post rotarum supplicia vitae tenens bravium | Non sanguinem sed lac fundis Katherina mater dulcis de cervice lactea | Cujus corpus per aera in vertice montis Sina virtus vexit caelica | Candidata purpurata stola regis lator legis induit te filius | Speciosa generosa haec regina et benigna cujus hic est filius | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum Amen | ah09260.1 | Sq |
| Beata dei genetrix Maria virgo perpetua templum domini sacrarium spiritus sancti sola sine exemplo placuisti domino nostro Jesu Christo alleluia | 001563.1 | A |
| Exactorem non audivit hic electus dum exivit e mundano turbine nam in deum totus ivit quem in vita requisivit vivens sine crimine nunc devicto Philisteo cum carnali Jebuseo laureatur caelitus ac perenni jubileo unus vere fit cum deo in vi sancti spiritus | 205537 | A |
| Nato patris sine matre nato matris sine patre detur laus et gloria | Qui victricem te felicem ut reginam Katharinam coronavit gloria | Gaudet chorus coelestium suo regi psallentium de tua victoria | Ergo gaude Deo digna et nos tecum o benigna in tui memoria | Virgo pia gloriosa per spiritum Christi sponsa et ipsius filia | Sed secundum carnem florens stirpe recens carne decens costi regis filia | Tu unica parentibus disciplinis scholaribus imbuta divinitus | Praecipuis exterius doctoribus interius dono sancti spiritus | Hujus dulcis te perfudit et suavis te docuit in omnibus unctio | Nam diffusa in labiis larga supervenit tuis ejus benedictio | Ad certamen animata signo crucis roborata regis fers insignia | Oratores superasti Christi testes per te facti possident coelestia | Candidata purpurata stola legislator regis induit te filius | Speciosa generosa haec regina haec benigna cujus hic est filius | Sponsi tui prece pia in praesentis vitae via fruantur amplexibus | Festum tuum celebrantes memoriam venerantes floreant virtutibus | Ergo confer pietatis lac et donum caritatis da salutis oleum | Ut cantemus omnes tecum alleluia carmen laetum angelorum canticum | ah09260 | Sq |
| Gaude mater ecclesia filiorum adoptione fecundata Quos spiritus almiflua cooperante sancti parturisti gratia | In his ergo devote sacra sollemniis pange deo cantica Quibus sanctus paraclitus largitus est nobis sua charismata | Hac namque in die repentino sonitu mundo intonante hora tertia Apparens in igne alumnorum pectora virtute divina reddit flagrantia | Quorum praeconiis sacra emanarunt vitae dogmata Quibus nos mundantes viva digne sibi praeparemus templa | Nos sibi possideat quatenus habitacula Secumque nos ad sua transvehat palatia | Ubi perpetua mereamur jucundari gloria Atque sine fine voce deum laudare hymnidica | Spiritus alme nos vitiis munda virtutum floribus orna Sit tibi gloria cum patre et nato qui regnas unus deus | Per saecula | ah40033 | Sq |
| Agedum electus populus et gens sancta frequentate carmina nova | Innovantur omnia cedunt novis vetera Deo gratias | Agni quippe epulas quae primos straverunt in paradiso tellurigenas | Signo crucis reparat omnipotentia Christi Domini atque pietas | O crux omni laude digna o crux cuncto bono donata o crux caelo sublimanda | Lignum vitae arbor sancta frondes tuae sine corruptela fructus tuus salus vera| Sacre frontis insigne et nota qua discernuntur regis agmina | Christiane mentis animae qua conservantur bona omnia | Jesu bone te libenter laudat | Vox et simul conjubilat qui dedisti crucem tuam | In tutelam nostram sempiternam et salutem et gratiam crucem quoque veneramur | Tuam sanctam simul et salutiferam | Conserva nos salvator benigne per ipsam | Qui vivis et regnas in patris et spiritus sancti gratia | ah42014 | Sq |