Full text:
Christe sanctorum piae rex tuorum nobili festo miserans adesto voce quo clara modulemus una cantica diva | Plebi adstantis pia vota summe quae timet mentis maculosa dele quae petit dona pietate grata cantica summe | Noster assistat vigilans patronus nunc Dominicus meritis beatis quo preces nostre mereatur ese nomine digne | Abluat mentem tribuat salutem praestet et vitam miserando puram atque nos castris societ supernis pastor amoris | Daemon haud plebem cruciet fidelem absit et pestis roborata morbis vita cunctorum valeat piorum summe tuorum | Gaudeat caelum retinendo sanctum gaudeat totus jubilando mundus gaudeat locus venerando felix Exiliensis | Celsa te virtus rutilans serenat rector aeternus visitans perornet omne quod prodest veniens ministret noxia casset | Quidquid est verum pietas honestat quidquid est justum moderans venustat quidquid est sanctum gratulans corona sordida mundat | Sit deo patri decus atque nato spiritus almi pariter decori una majestas regat et gubernet nos simul omnes | Amen
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
F-Pn NAL 2193 f. 124r
CAO:
8308
CAO concordances:
S
AH volume:
16
AH item number:
159
- Log in to post comments