Iste confessor domini sacratus festa plebs cujus celebrat per orbem hodie lectus meruit secreta scandere caeli | Qui pius prudens humilis pudicus sobrius castus fuit et quietus vita tu domini praesens vegetavit ejus corporis artus | Ad sacrum cujus tumulum frequenter membra languentum modo sanitati quolibet morbo fuerint gravati restituuntur | Unde nunc noster chorus in honorem ipsius hymnum canit hunc libenter ut piis ejus meritis juvemur omne per aevum | Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus
Iste confessor domini colentes quem pie laudant populi per orbem hac die laetus meruit beatas scandere sedes | Qui pius prudens humilis pudicus sobriam duxit sine labe vitam donec humanos animavit aurae spiritus artus | Cujus ob praestans meritum frequenter aegra quae passim jacuere membra viribus morbi domitis saluti restituuntur | Noster hinc illi chorus obsequentem concinit laudem celebresque palmas ut piis ejus precibus juvemur omne per aevum | Sit salus illi decus atque virtus qui super caeli solio coruscans totius mundi seriem gubernat trinus et unus | Amen