Genre: 
Full text: 
Jesu corona virginum quem mater illa concipit quae sola virgo parturit haec vota clemens accipe | Qui pascis inter lilia septus choreis virginum sponsas decorans gloria sponsisque reddens praemia | Quocumque pergis virgines sequuntur atque laudibus post te canentes cursitant hymnosque dulces personant | Te deprecamur largius nostris adauge sensibus nescire prorsus omnia corruptionis vulnera | Praesta pater piissime
Fulltext source: 
F-Pnm lat. 15181, 533v; F-Pnm lat. 12601, 199v
Notes: 
cf. 008330.1 for the 1632 Urban VIII revision of this hymn, which begins the same but contains a few differences
CAO sources: 
R SL
CAO: 
8330