- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008338 | H | Lumen erat lumen lumen erat |
| 008338a | HV | Angelus qui missus est ad |
| 008338b | HV | Benedictus dominus qui |
| 008338c | HV | Clarus et in secula |
| 008338d | HV | Deus pater dominus omnipotens |
| 008338e | HV | Exaltare domine respice |
| 008338f | HV | Fulgentis et stella in |
| 008338g | HV | Gloria deo patri et filio una |
| h03495 ANT | In excelsis apparuit stella matutina sicut flos rosae tempore verni et sicut lilia quae sunt super aquas tamquam vas aureum ornatum omni lapides pretiosum |
| g04460 Of | Matris patris et filia mulierum laetitia stella maris eximia audi nostra suspiria regina poli curiae mater misericordiae in hac valle miseriae sis reis porta veniae Maria propter filium nobis confer remedium bone fili prece matris dona tuis regna patris |
| ah37093 Sq | Stella maris o Maria praedicaris vitae via Vitae via praedicaris o Maria stella maris | 2 Complanato nobis callem transiturus per hanc vallem Ad hoc opus praesignata et a Deo nobis data | 3 Preme pede praevalenti caput anguis virulenti Qui felices nos seduxit et in mare nos eduxit | 4 Tu Abrahae jam promissa et per Jesse nobis missa Virga florens produc fructum qui excludat Evae luctum | 5 Signo virga sine unda sis onupta nuptibus Corda nostra tu foecunda fronde flore fructibus | 6 Legislator admiratur quia rubus succendatur nec succensus aduratur Dum admirans intuetur ab accessu prohibetur nudet pedes admonetur | 7 Solvit jussu nec accedit quia vetus lex recedit postquam nova jam succedit Mater Dei Deo plena caro quibus est in poena pravos motus his refrenat | 8 Et legatushoc praedicit Deum esse tecum dicit tecum fructum benedicit Et tu vere benedicta exinani maledicta quae donavir mater dicta | 9 Nos per aevam captivati ad penari premia Per te sumus revocati ad superna gaudia |
| ah53029.1 Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum |
| ah54245 Sq | Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas caelestis gratiae | Ab aeterno vas provisum vas insigne vas excisum manu sapientiae | Salve verbi sacra parens flos de spina spina carens flos spineti gloria | Nos spinetum nos peccati spina sumus cruentati sed tu spinae nescia | Porta clausa fons hortorum cella custos unguentorum cella pigmentaria | Cinnamomi calamum myrrham thus et balsamius superas fragrantia | Salve decus virginum mediatrix hominum salutis puerpera | Myrtus temperantiae rosa patientiae nardus odorifera | Tu convallis humilis terra non arabilis quae fructum parturiit | Flos campi convallium singulare lilium Christus ex te prodiit | Tu caelestis paradisus Libanusque non incisus vaporans dulcedinem | Tu candoris et decoris tu dulcoris et odoris habes plenitudinem | Tu thronus et Salomonis cui nullus par in thronis arte vel materia | Ebur candens castitatis aurum fulvum caritatis praesignant mysteria | Palmam praefers singularem nec in terris habes parem nec in caeli curia | Laus humani generis virtutum prae ceteris habes privilegia | Sol luna lucidior et luna sideribus sic Maria dignior creaturis omnibus | Lux eclipsim nesciens virginis est castitas ardor indeficiens immortalis est caritas | Salve mater pietatis et totius trinitatis nobile triclinium | Verbi tamen incarnati speciale majestati praeparas hospitium | O Maria stella maris dignitate singularis super omnes ordinaris ordines caelestium | In supremo sita poli nos commenda tuae proli ne terrores sive doli nos supplantent hostium | In procinctu constituti te tuente simus tuti pervicacis et versuti tuae cedat vis virtuti dolus providentiae | Jesu verbum summi patris serva servos tuae matris solve reos salva gratis et nos tuae claritatis configura gloriae |
| ah31207 Va | Stella caeli exstirpavit quae lactavit dominum mortis pestem quam plantavit primus parens hominum | Ipsa stella nunc dignetur sidera compescere quorum bella plebem caedunt diro mortis ulcere | Virga Jesse germinavit florem veri luminis quem benigne ros rigavit septiformis spiritus | Ipsa virgo nunc compescat daemonum insidias ut in nobis nunc virescat laus et omnis bonitas | Mater dei amicta sole luna tuis pedibus subest nunc a cladis mole serva nos in aedibus | Ipsa mater deprecetur filium piissimum ut viventes hunc laudemus patrem et paraclitum |
| 007777.Tp4 Psl | Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis notabilis | Haec cum fixis non manebat cum planetis non currebat sed mansit immobilis | Haec dies epiphania simul theophania Bethania dicitur | Hac Jesus magis monstratur in Jordanis baptitzatur aqua vinum cernitur | Magi qui stellam viderunt Jerosolimam venerunt rex natus requiritur | Ex hoc Herodes turbatur doctos scribas sciscitatur ubi Christus nascitur | Qui respondentes dixerunt et in scriptis ostenderunt vatis testimonium | In Bethleem nasciturum in Israel regnaturum populum quem proprium | Magi domum intraverunt se postrantes obtulerunt preciosa munera | Virgo castus conjugatus per hos tres significatus aurum dent et coetera |
| g03053 Tc | Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis |
| ah54143.1 Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Hoc det ejus gratia qui regnat per omnia |
| ah49007 D | Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum mysticis muneribus de terra longinqua adorare venimus | Rex mandat vobis omnis quem terra tremiscit protinus et gressum vestrum dirigatis ad ipsum | Nunc venerande tene sceptrum rex imperiale | Huc semiste mei dissertos pagina ad me properantes vocate | O legis periti a rege vocati cum prophetarum lineis properando venite | O vos scribe interrogati dicite si quid de hoc puero scriptum videritis in libris | Vidimus domine in prophetarum lineis quod manifeste scriptum est | Bethleem non eris minima in principibus Juda ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | Regem quem quaeritis [natum esse quo signo didicistis] | Illum natum esse [didicimus in Oriente stella monstrante] | Si illum regnare [creditis dicite nobis] | Ite et de puero [diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renuntiate] | Ecce stella in Oriente [praevisa iterum praevenit nos lucida] | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et inaudita ferentes | Nos sumus quos cernitis reges Tharsis et Arabum et Saba dona ferentes Christo regi nato domino qui stella deducente venimus adorare venimus | Ecce puer adest quem quaeritis jam properate quia ipse est redemptio vestra | Salve rex saeculorum | Suscipe nunc aurum | Tolle tus tu verus deus | Murram signum sepulturae | Impleta sunt omnia quae prophetitiae dicta sunt | Ite viam remeantes aliam ne delatores tanti regis puniendi [fu]eritis | Deo gratias | Te deum laudamus* | Stella fulgore nimium rutilat magnus dicit primus | Quae regem regum natum monstrat | Quem venturum olim prophaetiae signaverant | Eamus ergo et inquiramus eum offerentes ei munera aurum thus et murram | En magi veniunt et regem regum natum stella duce requirunt | Ante venire jube quo possim singula scire qui sint cur veniant quo nos rumore requirant | Regia vos [mandata vocant non segniter ite] | Nunc venerande [tene sceptrum rex imperiale] | Regem quem quaeritis natum esse quo signo didicistis | Illum natum esse didicimus in Oriente stella monstrante | Si illum regnare creditis dicite nobis | Huc semistae mei | Ite et de puero diligenter investigate et inventum redeuntes mihi renunciate | Ecce stella in Oriente previsa iterum praevenit nos lucida | Qui sunt hi qui stella duce nos adeuntes et |