- Log in to post comments
| a01591 H | Alto ex olympi vertice summi parentis filius ceu monte desectus lapis terras in imas decidens domus supernae et infimae utrumque junxit angulum | Sed illa sedes caelitum semper resultat laudibus deumque trinum et unicum jugi canore praedicat illi canentes jungimur almae sionis aemuli | Haec templa rex caelestium imple benigno lumine huc o rogatus adveni plebisque vota suscipe et nostra corda jugiter perfunde caeli gratia | Hic impetrent fidelium voces precesque supplicum domus beatae munera patrisque donis gaudeant donec soluti corpore sedes beatas impleant | Decus parenti debitum sit usquequaque altissimo natoque patris unico et inclyto paraclito cui laus potestas gloria aeterna sit per saecula | Amen |
| 830264e HV | Gloria et honor deo in paschali gaudio laus aeterna sit pro eo quod gessit in filio fixa sit in corde meo crux cum suo domino |
| ah53081.2 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen |
| ah07095 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| a06476 H | Clara sanctorum una Jerusalem mater exulta nimium laetare | Filii multi quia sunt desertae quam viri adems | Jacobus ob hoc vocitatur justus sacram conscendit sacer et cathedram sancta sanctorum solus inde in erunt virgo quo extat | Carne hic ferret domini vocatur gratiam fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hoc positus in arce amalis Christum neget ut venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis quatit unus ejus fuste cerebrum | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse patrie consexe plebis adherite jugum durum pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis sordibus terris miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor uniusque sancto spiritu simplex domini tutis ingens forma perennis amen |
| ah04016 H | Festiva jam solemnia nobis recurrunt annua qua proles dei unica paterna fulsit gloria I Prospicuo nam lumine candido tectum podere Christum in arvo hac die clari viderunt heroes I O quam digna celebritas in qua polorum dignitas telluris hujus infima irradiavit nubila I O clientes eximii hujus tamen egregii clarum decus prodigii suis viderunt oculis I Tu patris nate unice cunctos clementer refove qui tuae festum gloriae devote colunt hodie I Laus patri invisibili laus ejus almo flamini lausque sit unigenito orbis ferrarum domino |
| a06476.1 H | Clara sanctorum una Jerusalem mater conlaudant nimium laetare filii multi quia sunt desertae quam viri habens | Jacobus ob hoc tuus dictus justus sacram conscendit sacer et sacerdos intrat sanctorum solus hic in sancta virgo quod extat | Carne hic ferret domini vocatur gratia fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hinc positus in arce amalis Christum ut neget venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis unus fuste sacrorum cerebrum quatit | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse plebique consexe plebi convulse durum lugam pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis vitiis pulsis miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor nimium cum sancto nomini trino dicta tu soli sidera clament |
| h00616 HYMN | Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen |
| a03399 H | O Maria Magdalenae dum adhuc essent tenebrae festinas Christum quaerere cum amor nescit cedere | Quem dum fleret in hortulo summo mane diluculo cum ceteris apostolis prima videre meruit | Gavisa viso domino gressu festinans concito apostolos aggreditur quos his verbis alloquitur| Do vobis nova gaudia rex qui creavit omnia sua magna potentia resurrexit alleluia | Sit genitori domino et ejus unigenito cum spiritu paraclito gloria laus atque honor |
| a06730 H | Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte mors hoc corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali caro factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur sanguine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor nitescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saeculi atque portum praeparare nauta mundi naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Dulce carmen lingua promat dulce mellos pronat laudes coronat canendo et tropheum concinnat qualiter redemptor mundo crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signum vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi requisibit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros perfectos doctos legem obtimam igne voluit urendos ne vera per doceret hoc sum me memorum tactus juda mei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat jejunium usque quo locum sacratum designaret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater fieret suam effamaret mirram nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes per Christum supplice precari senserat fideliter cuncta datur postulanti quod credes petierit | Quinque es quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quem sit una crux salutis morti morte comprobas | Vox respentes praestrepebant in vera clamitans veteris venans stellas memorans qua Christe erat Judam ego incitabus nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixorio rutilans quasi probatum aufferaurum obtimum | Regis frenos adque optans vatis ut praedixerat pax ut vella subsequatur salivares faceret secundum domini quodes set aequas freno detulit | Hic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies pax quina luxtra per voluta temporum crucis lignum exibens vis credemptore mundi mox infernus tremuit solvit vincla dum natorum quod per terra reddidit ascendit crucem excelsum salutem que reddidit | Constantinus regi princeps jam initer proelio tegitur vexillo crucis demonstrasti sidero belli contulit triumpho victor de certamine | Veritas possit vati caeli regem pandere quae venturus liberaret prisca lave genere omnium venturus inde legibus distringere | Quaesum salvanda natus agmina lugentium te prophetae cecinerunt redemptorem omnium trophaeumque mortis gustans dans vexillum frontibus | Illico alectus inde septima die vice ad locum dei sacratum porperat perniciter solisque resplendens crucis septies emicuit | Lignum namque praetiosum de tulit dominicum ejus qui virtus procellens excitavit mortium ad cujus virtusque exemplum cunctis gaudet populum | Vox serpentis praestrepebant quae hos in mundissimi quod sua sede delectus privaretur fortites ego Judam incitavi nunc me Judas expulit | Quoniam Judas deposcit exorando fletibus ut nostrae salutis donum proderet frix orio sibi quae fraglaret odor duplici nectareo | Omnia Christi fidei concedat omnipotens quiquid supplici precatus senserat simpliter cuncta ferrens dei tatis ad exhibet dum omnia | Mox clavos meum salutis laudem annus attigit ad expugnam dum hostis belli salivares exspugnam infigit equus vultis passionis equus freno detulit | Quem totus mundus non capit monumento cluditur tertia die resurgens saxum retro volvitur tellus pondus astra polum adest victor omnium | Gloria et honor deo virtus et imperio un apatri filioque inclito paraclito qui laus et potestas per aeterna saecula |