- Log in to post comments
| ah37095 Sq | Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna |
| a06882 H | Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen |
| g02531 Sq | Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia |
| ah09131 Sq | Gaude cunctis veneranda Anna mater et cantanda superum concentibus | Anna recte nuncupata gratiosa dono data a deo mortalibus | Ab aeterno praeelecta et a regum stirpe secta manu sapientiae | Ex te nata stella maris virgo mater expers paris regina clementiae | Tu inmensae vas virtutis certam nostrae spem salutis es ordita primitus | Quae cum deo contraxisti gemis carnis et tulisti tanta dona caelitus | O quam felix quam beata tali prole fecundata parens matris gratiae | Stupet omnis creatura laudum tibi litans thura coram dei facie | His accedunt binae natae ex sex proles perbeatae viae Christi comites | En in culmo septem spicae atque vitis ex radice surgentes tres palmites | Vere celsus tuus status et immensus potentatus in caelesti curia | Quid non posses exorare tuum natum si rogare tanta velis gloria | Ergo mater Anna pia tota stirpe cum Maria Jesum ora filium | Quo sic eum veneremur ut in caelis collaetemur post praesens exsilium |
| 206950 A | O beata Scholastica virgo clara et deo cara quae in sanctitate et justitia summo regi deservisti funde preces pro nobis apud altissimum qui in suum hodierna die te assumpsit dignanter et potenter thalamum |
| 507023 Al | Alleluia O beata Barbara deo (...) |
| a02474 Tp | Alleluia | Regi sua omnia regenti jubila caterva | Die in qua ad regna properat Salvius caelica | Eia turma deo devota laude debita Christo pia prome carmina | Festa cui ob praesentia | Jam nun intonant praeconia doxologica | O quanta praedita doxa agmina supera multiplicia ferunt gaudia | Beata plane ac sancta Christum dominum laudantia per saecula omnia | Intra quorum collega manet consortia comptus laurea Salvius in saecula | Qui credita gemina gregis sibi cura certavit ipsa sedulus militia | Jam nunc flabra sonent musica quae cangia concinat lingua in laude pneumata divina rite canentia | Audi nostra Christe cantica | Cujus clara rutilant dona quo aeternae vitae consequimur magna praemia | O pater summa exsulta doxa tibi salvi data | Oramus nostra precibus vota deo fac condigna | Nam materia carnea disseptus poli conscendis palatia | Quo confessorum martyrum quantum beati sanctorum sunt agmina | Unde post agnita caelica resurgens secreta | Nec mora commissa repletis tibi ovilia | Sane ob ipsa tradita moderamina cura haec perfoves maxima arta via dirigens adera | Quo collegia sunt illa | Trinitatem sanctam cernentia unitam | In gloria aeterna in saecla | Jam nostra pie pastor vota ipsi repraesenta | Qui sua temet frui doxa donat in saecula | Amen |
| a06896 H | O beata Jerusalem praedicanda civitas qui tuis laeta triumphas in supernis civibus innovata regis amplo claritatis stigmatae | Fulgidum gestas honorem plena mater filiis pacis almae gloriosis laetabunda finibus rite restaurata claro sanctitatis lampade | Hic tui templi refulget sanctior memoria jure restaurationis lucido fundamine cum decoris pollet aucto dignitatis sidere | Te praecamur hic adesse conditor sanctissime hicque promptus consecrandis sedibus inlabere atque consecrator ipse hic adesto jugiter | Jam tui templi honoris effice nos servulos non caro non corda nostra militent discrimini sed tuo sacro dicat serviamus nomini | Hic tui altaris haram cum decoris gloria rite rursus reparatam rex superne visita hic tua virtus redundet hic honor refulgeat | Regis hoc altare summi sit coruscum lumine sit honore mancipatum sit repletum gaudio sit beatum sit serenum sit placens regi deo | Hic tibi nostrorum alma cordium altaria consecra superne judex innovans nos gratia sedibus illapsa donans de supernis munera | Ut tibi per omne tempus trinitas sanctissime sit honor inmensa virtus et perennis gloria qui deus in trinitate permanes in saecula |
| 601530 R | O beata Maria Magdalena quae dominum post resurrectionem videre meruisti prima intercede pro omnibus tua festa colentibus |
| 600950.Tp3 Tp | Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra |