- Log in to post comments
| ah53081 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| 509502.1 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe spiritus et alme orphanorum paraclite domine deus agnus dei filius patris primogenitus Mariae virginis matris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram ad Mariae gloriam qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus Mariam sanctificas tu solus dominus Mariam gubernas tu solus altissimus Mariam coronas Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| g02793 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli atque archangeli cherubim quoque et seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes |
| ah47083 Tp | O pater piisime Deus nobis miserere | Libera nos a malis omnibus supreme genitor | In tuo nos famulatu conserva Deus magne et clementissime | Christe Jesu fili Dei factor orbis atque redemptor | Tu nos redimere dignatus es tu nos semper custodias | Qui es venturus mundum judicare de poenis nos libera gehennae amarae | O sancte spiritus alme Deus tuam nobis gratiam clementer infunde | Sancta trinitas Deus omnipotens gloria laus et honor tibi sit nunc et per cuncta saecula |
| g04348 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus | Et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare benedicere et praedicare | Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria cujus assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum | Per quam majestatem |
| 509502.6 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe | Qui vocasti supra mare Jacobum Galilaeae | Quique illum elegiste aplica vice | Qui solarem vultum tuum monstrasti ei monte | Qui vocasti Boanerges illum cum ejus fratre | Qui Herodem peremisti vindex pro ejus nece | Qui ditasti ejus gleba populum Gallaeciae | Qui cum patre regnas semper tibi sit laus rex pie | Cum sancto spiritu in gloria dei patris | Amen |
| g02794 Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Et te in commemoratione beatae Mariae semper virginis exsultantibus animis collaudare benedicere et praedicare | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit Jesum Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes |
| 509504.Tp39 Sa | SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS |
| ah47170.1 Tp | GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN |
| ah09001 Sq | Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia |