Full text:
O veneranda trinitas laudanda
Genre:
Usual feast:
CAO:
8364
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O admiranda omni laude veneranda lucida aeterni regis aula fac nos dignos tuo nato virgo laudanda | 007319Pf | [M] |
| Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | ah07095 | Sq |
| Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen | ah53081.1 | Sq |
| Alleluia Laudanda tremenda trinitas veneranda unitas omnipotens te confitemur miserere nobis | g04437 | Al |
| Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia | ah09001 | Sq |
| O beata et inmensa veneranda trinitas | O devote recolenda adoranda unitas (etc.) | g03438 | Sq |
| Alludat laetus ordo psallens pie dulcifluum nunc alleluia | Carmina concrepent tinnula mellita jugans organa | Laudum Christo tymiamata vox canat liquide nostra | O quam veneranda colenda tremenda trinitas adoranda Deitas una | Quam poli agmina nivea jubilant tympanizantes lyrica modulamina | Angelica et archangelica turma canit cui voce jucunda | Sanctus sanctus sanctus et Dominus Deus omnipotens regnans in saecula | Hunc apostolica laudat harmonia martyrum quoque cithara confessorum ac virginum lyra | Quibus sociata legio Thebaea hodie pro Christo caesa nunc laureata ovans hymnizat | O dulcissima o quam largiflua Domini clementia tanta milia | Qui tam lucida salvans die una de ore Leviathan levat ad astra | Gaudet phalanx coelica lucra suscipiens tam beata exsultans tellus efflagitat ipsorum patrocinia | Plangit turba picea ereptam praedam a sua poena quid doles omnes non perire o infelix invidia | O Mauriti dux in curia te poscentum errata pie excusa virtutumque da monilia | O Exsuperi et Candide innocens atque Victor cunctaque turma laudantum audite precata | Qui jam stelligerata meruistis palatia nobis liliosa flagitate campestria | Christo quo annuente jubila symphoniaca pangamus aurosa in poli amen dindima | Ave nunc jam legio alma ovatizans saecula per cuncta alleluia | ah07176 | Sq |
| Alleluia O adoranda trinitas o veneranda unitas o perfecta deitas o* | g02311.0 | Al |
| Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | ah53081 | Sq |
| Praesta nobis o veneranda trinitas ut cui nos spiritus igne interius inflammes et gratiae exterius luce perornes | a02307a | V |