- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008369 | H | Petre pontifex inclyte Christi athleta splendide adesto nostris precibus quas tibi pie fundimus |
| 008369a | HV | O gloriose patrone nostrae |
| 008369b | HV | Adesse tuis famulis dignare |
| 008369c | HV | Tu es nostrum refugium tu |
| 008369d | HV | O pastor pie et clare nobis |
| 008369e | HV | Deo patri sit gloria ejusque |
| 600246b V | Gloria sit deo patri ejusque (...) |
| 008346.1 H | Invicte martyr unicum patris secutus filium victis triumphas hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta sunt jam vincula tuis sacrati corporis nos solve vinclis saeculi dono superni numinis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| 008340 H | Lux ecce surgit aurea pallens facescat caecitas quae nosmet in praeceps diu errore traxit devio | Haec lux serenum conferat purosque nos praestet sibi nihil loquamur subdolum volvamus obscurum nihil | Sic tota decurrat dies nec lingua mendax nec manus occuli nec peccent lubrici ne noxa corpus inquinet | Speculator adstat desuper qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit a luce prima in vesperum | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| 008352.2 H | Nox et tenebrae et nubila confusa mundi et turbida lux intrat albescit polus Christus venit discedite | Caligo terrae scinditur percussa solis spiculo rebusque jam color redit vultu nitentis sideris | Te Christe solum novimus te mente pura et simplici fiendo et canendo quaesumus intende nostris sensibus | Sunt multa fucis illita quae luce purgentur tua tu vera lux caelestium vultu sereno illumina | Deo patri sit gloria ejusque soli fiolio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen |
| 008375e:05 HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum |
| 008258.1 H | Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit nos excitator mentium jam Christus ad vitam vocat | Auferte clamat lectulos aegros soporos desides castique recti ac sobrii vigilate jam sum proximus | Jesum ciamus vocibus flentes precantes sobrii intenta supplicatio dormire cor mundum vetat | Tu Christe somnum disice tu rumpe noctis vincula tu solve peccatum vetus novumque lumen ingere | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen |
| 006885zc V | Gloria deo patri sit summo ejusque propli unigenito ac utriusque flamini sacro sicut in principio et nunc et semper et in saecula amen |
| 007580za V | Gloria et honor deo patri sit ejusque filio cum sancto spiritu in saecula saeculorum |
| a06845 H | Illuminavit hunc diem rerum creator omnium festivitate maxima quam nunc jucunda ducimus | Templum dicavit celitus ejus perennis gloria honore in archangeli hoc Michaelis annua | Volvente cursu rediit celebritatis inclyte altare quod templum simul hoc dedicatum splenduit | Hec aula caeli janua hic panis almus vescitur hic sanguis agni summitur hic abluuntur crimina | Hic vota solventur pia que sacer ipse suspecit Christi minister Michael ejusque offert obtutibus | Summi tonantis nuncius dignum gerens officium orationes omnium offert deo fidelium | Archangelorum primus est princeps dei exercitus plebem regit catholicam per cuncta mundi climata | Vicit draconem perfidum jecit polo superbiam venturus est in gloria ponere finem antichristo | Deo patri sit gloria sit semper unigenito sanctoquie sit gloria spiritui per saeculorum saecula |
| 008299e HV | Deo patri sit gloria ejusque |