Ab antiquis nos audivimus ex ore prophetarum quia ipse est qui venturus est cujus virga floruit de radice Jesse habens imperium super omnia regna mundi
Ave rex noster fili David redemptor mundi quem prophetae praedixerunt salvatorem domui Israel esse venturum te enim ad salutarem victimam pater misit in mundum quem exspectabant omnes sancti ab...