Full text:
Sanctorum meritis inclyta gaudia pangamus socii gestaque fortia nam gliscit animus promere cantibus victorum genus optimum | Hi sunt quos retinens mundus inhorruit ipsum nam sterili flore peraridum sprevere penitus teque secuti sunt rex Christe bone caelitus | Hi pro te furias atque ferocia calcarunt hominum saevaque verbera cessit his lacerans fortiter ungula nec carpsit penetralia | Caeduntur gladiis more bidentium non murmur resonat non quaerimonia sed corde tacito mens bene conscia conservat patientiam | Quae vox quae poterit lingua retexere quae tu martyribus munera praeparas rubri nam fluido sanguine laureis ditantur bene fulgidis | Te summa deitas unaque poscimus ut culpas abluas noxia subtrahas des pacem famulis nos quoque gloriam per cuncta tibi saecula
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
A-HE (Heiligenkreuz im Wienerwald) 20, fol. 240v-241r
CAO:
8390
CAO concordances:
SL
AH:
vol. 50, no. 153
Notes:
Cf. 008390.1 for the 1632 Urban VIII revision of this hymn, which begins the same but contains multiple differences
- Log in to post comments