Full text:
Alleluia Confitemini domino et invocate
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
CAO
CAO:
8419
CAO concordances:
C
- Log in to post comments
| g01234 Al | Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus |
| h00234 PSLD | Confitemini domino alleluia et invocate nomen ejus alleluia narrate omnia mirabilia ejus alleluia alleluia |
| h00601b ALLV | Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes mirabilia ejus alleluia |
| 920104 PS | Alleluia Confitemini domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus | Cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus | Laudamini in nomine sancto ejus laetetur cor quaerentium dominum | Quaerite dominum et confirmamini quaerite faciem ejus semper | Mementote mirabilium ejus quae fecit prodigia ejus et judicia oris ejus | Semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus | Ipse dominus deus noster in universa terra judicia ejus | Memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes | Quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac | Et statuit illud Jacob in praeceptum et Israel in testamentum aeternum | Dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae | Cum essent numero brevi paucissimi et incolae ejus | Et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum | Non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges | Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari | Et vocavit famem super terram et omne firmamentum panis contrivit | Misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ferrum pertransiit animam ejus | Donec veniret verbum ejus eloquium domini inflammavit eum | Misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum | Constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae | Ut erudiret principes ejus sicut semetipsum et senes ejus prudentiam doceret | Et intravit Israel in Aegyptum et Jacob accola fuit in terra Cham | Et auxit populum suum vehementer et firmavit eum super inimicos ejus | Convertit cor eorum ut odirent populum ejus et dolum facerent in servos ejus | Misit Moysen servum suum Aaron quem elegit ipsum | Posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham | Misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos | Convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum | Dixit et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum | Posuit pluvias eorum grandinem ignem comburentem in terra ipsorum | Et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum | Dixit et venit locusta et bruchus cujus non erat numerus | Et comedit omne foenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum | Et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum | Et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus | Laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos | Expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem | Petierunt et venit coturnix et pane caeli saturavit eos | Dirupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina | Quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum | Et eduxit populum suum in exsultatione et electos suos in laetitia | Et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt | Ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant |
| h01139a ALLV | Confitemini domino et invocate |
| h00222c VPRV | Confitemini domino et invocate nomen ejus |
| g01116j InV | Confitemini Domino et invocate nomen ejus annuntiate inter gentes opera ejus |
| 920106 PS | Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | Et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | Sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | Quia exacerbaverunt eloquia dei et consilium altissimi irritaverunt | Et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | Suscepit eos de via iniquitatis eorum propter injustitias enim suas humiliati sunt | Omnem escam abominata est anima eorum et appropinquaverunt usque ad portas mortis | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione | Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | Ipsi viderunt opera domini et mirabilia ejus in profundo | Dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus | Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | Et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus | Et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | Et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit | Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | Effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | Et adjuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | Quis sapiens et custodiet haec et intelleget misericordias domini |
| h01449 ALL | Omnes gentes benedicite domino alleluia psallite domino psallite sapienter et confitemini illi alleluia alleluia |
| h00921 LDS | Confitemini domino et invocate nomen ejus |