Psalmus David cum fugeret a facie Absalom filii sui | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me | Multi dicunt animae meae non est salus ipsi in deo ejus | Tu autem domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum | Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo | Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia dominus suscepit me | Non timebo milia populi circumdantis me exsurge domine salvum me fac deus meus | Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua
In finem ne disperdas David in tituli inscriptionem cum fugeret a facie Saul in speluncam | Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas | Clamabo ad deum altissimum deum qui benefecit mihi | Misit de caelo et liberavit me dedit in opprobrium conculcantes me misit deus misericordiam suam et veritatem suam | Et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus | Exaltare super caelos deus et in omnem terram gloria tua | Laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam | Paratum cor meum deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam | Exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo | Confitebor tibi in populis domine et psalmum dicam tibi in gentibus | Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua | Exaltare super caelos deus et super omnem terram gloria tua