| 007176a V | Omnes montes qui in circuitu ejus sunt visitet dominus a Gelboe transeat |
| 920096 PS | Huic David quando terra ejus restituta est dominus regnavit exsultet terra laetentur insulae multae | Nubes et caligo in circuitu ejus justitia et judicium correctio sedis ejus | Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus | Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae vidit et commota est terra | Montes sicut cera fluxerunt a facie domini a facie domini omnis terra | Annuntiaverunt caeli justitiam ejus et viderunt omnes populi gloriam ejus | Confundantur omnes qui adorant sculptilia et qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli ejus | Audivit et laetata est Sion et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua domine | Quoniam tu dominus altissimus super omnem terram nimis exaltatus es super omnes deos | Qui diligitis dominum odite malum custodit dominus animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos | Lux orta est justo et rectis corde laetitia | Laetamini justi in domino et confitemini memoriae sanctificationis ejus |
| h02657a ANTV | Quia confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem | Montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | Quia non derelinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas | Benefac domine bonis et rectis corde declinantes autem ad obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel |
| g00779a TcV | Montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum |
| 920124 PS | Canticum graduum Qui confidunt in domino sicut mons Sion non commovebitur in aeternum qui habitat | In Jerusalem montes in circuitu ejus et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum | Quia non relinquet dominus virgam peccatorum super sortem justorum ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas | Benefac domine bonis et rectis corde | Declinantes autem in obligationes adducet dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel |
| ah49389.1 L | Dei incarnatio nos emundet vitio psallat nostra contio nato Dei filio legatur cum gaudio | LECTIO Isaiae prophetae | Presentis festi gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie quae jacebat in tenebris per primi culpam hominis | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | De virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contempnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudians angelorum symphonia sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera ipsum qui regit saecula | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi latere intra sinum ecclesiae multos in fide colligit et caeli cives efficit | TUNC videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient | Cum myrrha imputribili ad sepulturam Domini cum Deus et rex gloriae adoratur in homine | AURUM et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes | Regnanti in saecula saeculorum Amen |
| 920045 PS | In finem filiis Core pro arcanis psalmus | Deus noster refugium et virtus adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis | Propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris | Sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine ejus | Fluminis impetus laetificat civitatem dei sanctificavit tabernaculum suum altissimus | Deus in medio ejus non commovebitur adjuvabit eam deus mane diluculo | Conturbatae sunt gentes et inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster deus Jacob | Venite et videte opera domini quae posuit prodigia super terram | Auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igni | Vacate et videte quoniam ego sum deus exaltabor in gentibus et exaltabor in terra | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster deus Jacob |
| h01835a ANTV | Domine qui habitas in aeternum cujus oculi elati et superiora in vere | Cujus thronus in extimabilis et gloria in conprehensibilis | Cui astat omnis exercitus angelorum cum timori et tremore quorum observatio invento et igni convertitur | Cujus verbum firmum et dicta perseverantia | Cujus dispositio fortis et jussio terribilis | Cujus aspectus are facit abyssos et indignatio tabescere montes et veritas testificatur | Exaudi domine orationem servi tui auribus percipe deprecationem figmenti tui intende verba mea | Dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam | Ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate servi erunt | Neque attendas impie agentium studia sed qui tua testamentum cum doloribus custodierunt | Neque cogites qui inconspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex volumptate tua tuum timore cognoverunt | Neque volveris perdere qui pecodum mores habuerunt sed respicias super eos qui legem tuam splendide docuerunt | Neque in digneris eis qui bestiis per ejus sunt judicati sed diligas eos qui semper in gloria tuam confiderunt | Quoniam nos et patres nostri talibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocatus es | Si enim decreveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis | Nobis enim non habentibus opera justitiae justis quibus sunt opera multa reposita apud te domine ex propriis operibus percipiunt mercedem | Quid est enim homo ut ei in digneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso | In veritatem enim nemo degeneris est qui non impie gessit nec de confidentibus qui tibi non deliquid | Sed in hoc enim annuntiabitur justitiam et bonitas tuam domine quum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum |
| 206082 A | Lampas tua fideliter succensa est in vigilia resurgentis redemptoris tibi feliciter choruscabit in adventu judicis cum ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos ejus |
| a07052 L | Lectio Ysaiae prophetae Surge illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est | Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos | super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | Filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Tunc videbis et afflues mirabitur et dilatabitur cor tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi Inundatio camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha omnes de Saba venient |Aurum et thus deferentes et laudem Domino annuntiantes |