Sancta Gertrudis intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piisimum regem atque dominum ut det nobis veniam peccatorum et emendationem morum et gaudium sempiternum nos tibi supplicamus in terris ut sis pro nobis oratrix in caelis O Gertrudis magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum