Virgines egregiae virgines sacratae coram vestri facie sponsi decoratae | In aeterna requie sursum sublimatae canticum laetitiae domino cantate | Castitatis lilium olim custodistis propter dei filium cui placuistis | Templum sancti spiritus esse voluistis tactus et concubitus ideo fugistis | Flore pudicitiae vestrae reservato carnalis lasciviae motu refraenato | Debito munditiae praemio donato assidetis sociae virginali nato | Non estis de fatuis quae cum vasis vacuis sponsum praestolantur | Immo de prudentibus quae plenis lampadibus bene praeparantur | Fatuis virginibus oleo carentibus sponsus est dicturus | Vobis non aperiam prudentes recipiam praemium daturus | O tu virgo veneranda cujus festa celebranda redierunt annua | Casta prudens et fidelis impetrare nobis velis gaudia perpetua
Ave generosa gloriosa et intacta puella tu pupilla castitatis tu materia sanctitatis quae deo placuit nam haec superna infusio in te fuit quod supernum verbum in te carnem induit tu candidum lilium quod deus ante omnem creaturam inspexit o pulcherrima et dulcissima quam valde deus in te delectabatur cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius ejus de te lactatus est venter enim tuus gaudium habuit cum omnis caelestis symphonia de te sonuit quia virgo filium dei portasti ubi castitas tua in deo claruit viscera tua gaudium habuerunt sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infundit ut et in te factum est o mater omnis gaudii nunc omnis ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudabilem Mariam dei genetricem amen
Salve proles Davidis salve virgo nobilis cujus partus admirabilis | Salve mundi spes et domina salve virtutum cellula salve paradisi janua | Salve gemma pudicitiae salve norma justitiae salve mater misericordiae | Tu castitatis lilium genuisti filium miseris auxilium | Tu filia Jerusalem protulisti in Bethlehem gloriosam propaginem | Tu firmata in Sion virga florens Aaron madidum vellus Gideon | Tu satis expresse stirps es illa Jesse digna Dei mater esse | Tua sunt ubera vino redolentia candor superat lac et lilia odor flores vincit et balsama | Tu porta quae soli Domino patuit hortus in quo deitas latuit stella quae solem saeclis attulit | Ille tuus unicus ille tibi dilectissimus cypri botrus myrrhae fasciculus | Te exspectant deliciae te laudant adulescentulae te sponsus vocat in meridie | Veni veni filia intra nos cubilia surge surge propera fugit hiems floret vinea | Vox tua vox turturis forma desiderabilis virtus ineffabilis suavitas inaestimabilis | Nunc o mater Dei et hominis confer opem miseris consolare flebiles sublevando debiles nostraque tibi praeconia sint laus et perennis gloria