- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 203579 | A | O sancta mater domini quae ad (...) |
| 203579.1 | A | O sancta mater domini quae ad caelos hodie elevata est ora pro nobis dominum ut soluti a peccatorum nexibus aeterne mereamur adipisci gaudia |
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 203579 | A | O sancta mater domini quae ad (...) |
| 203579a | AV | Ut soluti a peccatorum (...) |
| 203579.1 A | O sancta mater domini quae ad caelos hodie elevata est ora pro nobis dominum ut soluti a peccatorum nexibus aeterne mereamur adipisci gaudia |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| ah54204 Sq | Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia |
| 008310 H | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Hi placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Inclyta terrenis transitur ad aethera victis virtus a vitiis nos capit alma tetris | Nequitia simus pueri virtute vieti quod tenuere patres da teneamus iter | Degeneresque patrum ne simus ab arte piorum nos tua post illos gratia sancta trahat | Tu pius ascensor tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra quo per nos semper sit via tuta tibi | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis ut tibi victrici forte canamus ita | Castaque pro ramis salicis praecordia sunto nos operum ducat prata ad amoena viror | Pro ramis oleae pietas lux dogmaque sancti flaminis in nobis sit tibi rite placens | Arbore de legis caedamus dogmata quaedam queis veniendi ad nos sit via tuta tibi | Nostraque sic praesens celebret devotio festum continuo ut valeant annua festa sequi | Urbem ut cum ramis et laudibus imus ad istam celsa poli meritis fac ita adire piis | Hanc in amore tuo collectam respice plebem suscipe et illius vota precesque libens | Ecce sacerdotum turbae popularis et ala concinit et laudes sexus uterque tibi | Quos habet Andegavis venerabilis ambitus Urbis qui pia devota carmina mente canunt | Quam Meduana morans fovet et Liger aureus ornat qua rate cum laevi Sarta decora juvat | Fruge ope nundinis pulchris et rebus abundans obsita seu sanctis est bene tota locis | Plebs venit Albini sancta haec de sede beati cum voto et ramis carmina digna ferens | Illaque baptistae concurrit ab arce Joannis consocians ramis dicta canora suis | Nec Martine cohors tua serior alme recurrit fertque manu ramos mente et ore melos | Turba Saturnini venit his sociata beati quam crux et rami laus et adornat ovans | Et Petre cella tuo vocitata e nomine sancto quos quit ad hoc laudum mittere gestit opus | Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | His tua Maurili conjungitur alme caterva et prece laude sono sic pia vota canit | Tardior Aniani non currit turba beati istas ut laudes rex tibi Christe canat | Plebsque salutiferae procurrit ab aede Mariae huc quam transmittit pons Meduana tuus | Plebs quoque Germani venit huc de sede beati praesulis eximii pontificisque sui | Scandimus en sanctum Michaelis ad atria clivum Christe tuus dulcis nos ubi jungit amor | Quo sua pontifici jungatur turba benigno a capite et membris laus sonet ista deo | Hinc pia Mauritii veniamus ad atria sancti quo simul et laudum et vox sonet ista precum | Illic et titulis nos mater colligat una quae caput et specimen istius urbis habet | Nostra ubi nos prex et benedictio praesulis ornet cum laude ac mittat ad sua quemque loca |
| g00383 Sq | Stabat Mater dolorosa Juxta crucem lacrimosa Dum pendebat Filius Cujus animam gementem Contristatam et dolentem Pertransivit gladius O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti Quae maerebat et dolebat Pia Mater dum videbat Nati poenas inclyti Quis est homo qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio Qui non posset contristari Christi Matrem contemplari Dolentem cum Filio Pro peccatis suae gentis Vidit Jesum in tormentis Et flagellis subditum Vidit suum dulcem natum Moriendo desolatum Dum emisit spiritum Eia Mater fons amoris Me sentire vim doloris Fac ut tecum lugem Fac ut ardeat cor meum In amando Christum Deum Ut sibi complacem Sancta Mater istud agas Crucifixi fige plagas Cordi meo valide Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati Poenas mecum divide Fac me tecum pie flere Crucifixo condolere Donec ego vixero Juxta crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero Virgo virginum praeclara Mihi jam non sis amara Fac me tecum plangere Fac ut portem Christi mortem Passionis fac consortem Et plagas recolere Fac me plagis vulnerari Fac me cruce inebriari Et cruore Filii Flammis ne urar succensus Per te Virgo sim defensus In die judicii Christe cum sit hinc exire Da per Matrem me venire Ad palmam victoriae Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria Amen Alleluia |
| ah40043 Sq | Alleluia | Alme deus cui serviunt cuncta | Quae gerit polus tellus et quae prorogat | Et quae dant maris alta receptacula | Jussit ut constituens omnia tua sapientia ima media quae regit et ardua | Hinc te cantant angeli landant et archangeli cherubin atque seraphin dulci voce resonant | Abraham cum sociis David et cum prophetis praedicat | Salomon et sapiens lingua jucunda te glorificat | Princeps claviger et Petrus tuba te celebrat aurea | Paulus legifer resultat et apostoli pronuntiant | Hinc et martyrum phalanx rosea confessorum chorus atque candens te canit et plebs virginea | Hinc et innocens tua columba ecclesia quae mater est nostra tuaque sponsa carissima | Te cantat in suis cimbalis tibi et alleluia concrepat | Nos quoque cum laude consona ad te clamamus voce cernua | O Christe domine miseris parce tu famulis tua pro clementia | Supplices protege rex pie tironesque tuos tua sancta rophaea | Coronam daque servis pro quibus tuam claram dederas stauro pendens purpuram | Divites fac et fide propter quos pauper factus es carne pacis et da tempora | Cumque jusseris sub hora mortis vita nos hac migrare tua nos dextra recipiat | Atque inferni de potestate libera o rex pie et perduc ad caeli regiam | Ubi per saecla laetemur omnia sempiterna |
| ah40022 Sq | Pange turma corde vultu Christo praeconia | Concelebrans admiranda paschalia sacramenta | O beneficia o quam mirifica | Omni saelo posita [ Alto polo micantia magna solo fulgentia | Quae licet ampla miretur ecclesia sancta catholica | Haec tamen alma praecellunt instantia festiva gaudia | Sui per insignia ergo clara concrepent organa | Et mundana reboet machina gaude praedulcisona | Quia damnata nocte et calcata morte perpetua | Christus ad aethra hodie praecelsa redit victoria | Ante saecla arcana praenotata complentur hac die fulgida | Prophetarum praesaga sacra verba nudantur hac luce splendida |Agnus dei sine macula surrexit hodie morte victa Christus immensa gloria | Gaude mater o catholica laetare exsulta circumfusa longe lateque ecclesia | Mentis alacritate junge canticis cantica | Christus hac die clara morte perempta te clemens altam restauravit in patriam | Dicant omnes alleluia |
| ah49389 L | Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria |