Tota pulchra es amica mea oculi tui columbarum capilli tui sicut greges caprarum genae tuae ut granum mali punici labia tua ut victa coccinea veni veni veni dilecta tota pulchra es et macula non est in te
Hortus conclusus dei genetrix hortus conclusus et fons signatus amica mea et veni quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum
Surge propera sponsa mea et veni jam enim yems transiit et recessit flores apparuerunt in terram nostram quam pulchra es amica mea et quam decora pulchriores oculi tui columbarum absque hoc quod intrinsecus latet