Levita Vincentius dixit beato Valerio si jubes pater sancte responsis judicem aggrediar jam tibi fili carissime divini verbi curam commiseram nunc quoque pro fide qua adstamus responsa committo
In deo salutari suo exsultet spiritus justorum quia respexit humilitatem illorum et suscepit Israel puerum suum in beato Georgio martyre recordatus misericordiae suae alleluia
Timens ergo sacratissima virgo Gertrudis ne forte in arrogantiae incideret jactanciam post multa virtutum exercitia pastoralis regiminis deposuit onera
Oramus te aeterna spes et summa | A quo bonitas lux et felicitas et bona manant omnia A quo tempora et cuncta saecula certa capiunt spatia | Adsis precibus quas tibi sonant plebs tua in hac...