Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint...
Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida caeli porta o mater alma Christi carissima suscipe pia laudum praeconia nostra ut pura pectora sint et corpora te nunc flagitant devota...
Psalmus David quem cantavit domino pro verbis Chusi filii Jemini | Domine deus meus in te speravi salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me | Nequando rapiat ut leo animam meam dum non...
Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi...
Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices...
Ecce te Christe tibi cara semper te redemptorem omnium potentem supplici poscit pietate patrem turba praecantum | Hic sacra ut sedis tua sempiterna perpetim constet maneatque nostris proxima culpis...
Jubilemus omnes una | Deo nostro qui creavit omnia | Per quem cuncta condita sunt saecula | Caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera | Sol mundi schema noctium decus luna cetera...
Christe sanctis unica spes salus vita atque gloria perpetua | Cujus charismate sicut India ita flagrat et Hibernia | Quin insuper mirando modo nova mittit luminaria | Quae Galliae vel Germaniae corda...
Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni...
Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite | Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite | Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis...