Insignis confessor dei Maurus palma victoriae coronatus cum angelis et archangelis et cum omnibus justis semper exsultet in astris ideoque precamur ut suis precibus a nostris iniquitatibus liberemur
Pretiosa est mors sanctorum domini qui assistunt ante thronum majestatis suae de quorum collegio inter primos theologos summe confessor et pontifex venerande refulges sancte N. interveni quaesumus...
Iste est confessor Yventius qui vigilando in laude Christi vidit sibi assistentes sanctum Nazarium atque Syrum quorum est adeptus promissa et cum ipsis in aeternum modo regnat
Pater insignis confessor Benedicte meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti doctor in orbe
GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Angelica jam pater laude cum prole et procendete pneumate LAUDAMUS TE Quod genitum per verbum inclite patrasti cuncta in hoc mundo...
Sanctus Deus pater omnipotens | Sanctus Filius gloriae coeternus | Sanctus dominus Spiritus coeternae majestatis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem nos...