- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O dei genetrix virgo ave gratia plena ex te enim ortus est sol justitiae quem Simeon vidit exclamavit dicens nunc dimittis domine servum tuum in pace | 004022 | A |
| Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | ah07107 | Sq |
| Ave gratia plena dei genetrix virgo ex te enim ortus est sol justitiae | 007198c | V |
| Ave Maria gratia plena | Dominus tecum virgo serena | Benedicta tu in mulieribus quae peperisti pacem hominibus et angelis gloriam | Et benedictus fructus ventris tui qui coheredes ut essemus sui nos fecit per gratiam | Per hoc autem ave mundo tam suave contra carnis jura | Genuisti prolem novum stella solem nova genitura | Tu parvi et magni leonis et agni salvatoris Christi templum extitisti sed virgo intacta | Tu floris et roris panis et pastoris virginum regina rosa sine spina genetrix es facta | Tu civitas regis justitiae tu mater es misericordiae de lacu faecis et miseriae Theophilum reformans gratiae | Te collaudat caelestis curia tu mater es regis et filia per te reis donatur venia per te justis confertur gratia | Ergo maris stella verbi dei cella et solis aurora | Paradisi porta per quem lux est orta natum tuum ora | Ut nos solvat a peccatis et in regno claritatis quo lux lucet sedula collocet per saecula | ah54216 | Sq |
| Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula | a06652 | H |
| Ave gratia plena dei genetrix virgo ex te enim ortus est sol justitiae illuminans quae in tenebris sunt laetare et tu senior juste suscipiens Jesum in ulnis liberatorem animarum nostrarum donantem nobis et resurrectionem | 200456 | A |