Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam Christo domino
Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam Christo domino
Ave flos virginum soror magnorum fratrum Willibaldi et Wunibaldi ave virginei sponsa decoris | Inter innumeros quos misit sanctos te lectam genuit lectamque misit florem angelicum Anglia mater | Te mater domini mater et virgo choreis virginum virginem junxit filioque suo sponsam dicavit | Ingressa thalamum regis caelorum audis angelicum carmen jucundum intra virgo tui gaudium sponsi | Laus tibi trinitas laus et potestas te laudant virgines quinque prudentes te oret pro nobis virgo Walburgis
Simile est enim regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes media autem nocte clamor facuts est ecce sponsus venit exite obviam ei prudentes autem virgines acceperunt oleum in vasis suis et exierunt obviam ei
Alleluia Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam Christo domino
Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam Christo domino