SADE Justus est dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem
Vide domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est a fletu meo audite obsecro quia interfecit infantes meos gladius et non est quo consoletur mei
Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere
Dixitque David ad dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt avertatur obsecro domine ira tua a populo tuo