Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes beati Bartholomaei apostoli qui pro Christi nomine subiens mortem angelicis choris ad esse meruit consors cum quibus gloriae sempiterne possidet...
O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus
Romae quaedam puella vexabatur a daemone ad sepulcrum veniens beati Petri apostoli responsum accepit ut Novariam veniret et a sancto Gaudentio curaretur quod factum est
Felix per omnes festum mundi cardines apostolorum praepollet alacriter Petri beati Pauli sacratissimi quos Christus almo consecravit sanguine ecclesiarum deputavit principes
Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis...