Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna qui caeli lapsus solio mirabili consilio jam perdito per homine carnem sumsit de virgine quem angelis qui cecidit caeli eniem factum vidit obhoc iratus in vidit seque cum prole perdidit sed deus per clementia nostra motus miseria hostias vicit imperia cruce sumpta victoria cui nostra fragilitas laudes persolvat debitas quascum supernis civibus laetis canamus (...)
Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria
SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS
Sanctus Qui regnas sine fine | Sanctus Principium finisque saeculorum | Sanctus dominus Omnia juste disponens | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem supplices orantes submissa voce clamamus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis
Benedictus dominus deus patris nostri qui ejus doctrina et exemplo aedificavit ecclesiam suam ejus felici assumptione supernam laetificavit civitatem suam ejus sollemni recordatione praesentem hodie consolatur familiam suam