Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus...
Benedicite deum caeli quia proiectus est accusator fratrum nostrorum et angeli ejus cum eo missi sunt propterea omnis caro deum benedicite alleluia alleluia
Cum venerimus ante conspectum domini in die judicii ubi assistunt milia milium et decies centena milia angelorum archangelorum cherubim et seraphim ibi sanctorum chori circumastant patriarcharum...
Cum vidisset beatus Silvester se a militibus conventum conversus ad discipulos suos dixit eis ecce adest tempus quod nos lectio docuit operum nostrorum assignet affectus
Intercessione fac incessanter ad eum Bartholomaee beate ut salves ab omni tribulatione celebrantes memoriam tuam apostolice plaudentes in ea et dicentes Benedictus es deus patrum nostrorum
O claviger caeli et princeps apostolorum Petre potestate tibi tradita nostrorum solve peccatorum vincula ovesque cunctas tibi a domino traditas magnifica intercessione tua fac tecum gaudere in...
O crux admirabile signum in qua dominus noster dei filius suspensus pro nostrorum pondere criminum mortis damnavit supplicium et sanguis ejus adorandus thronis et angelis et niveis candoribus...