Beatus Januarius orabat dicens domine Jesu Christe qui me ex utero matris usque hanc horam custodire dignatus es adhibe solitam pietatis tuae custodiam et libera me de ferventis fornacis incendio
Cum esset Petrus in cruce orabat dominum dicens gratias tibi ago pastor bone qui me ad hanc gloriam perducere dignatus es peto ergo ut oves quas tradidisti mihi participentur mecum de gratia tua in...
Expandens manus suas ad deum dixit invitatus ad convivium tuum venio gratias agens quia me dignatus es domine Jesu Christe ad tuas epulas invitare sciens quod ex toto corde meo desiderabam te
Fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere et qui nasci dignatus est de Maria virgine tangi non dedignatus est de Maria peccatrice haec...