Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem...
Ave dulce per quod mundus liber ave fit et mundus depromat ecclesia | Illlud ave per quod ave liberatur est hoc ave ave plena gratia | Ave solo soli nubis stella maris sola nubis et eclipsis nescia...
Dixitque sanctus Protasius age ergo quod coepisti ut mihi possit occurrere hodie cum fratre meo benignitas salvatoris moxque Astasius jussit eum capite caedi
In diebus illis mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod Jesus accubuit in domo Simonis leprosi attulit alabastrum unguenti et stans retro secus pedes domini Jesu lacrimis coepit...
O crux mirabile signum quia super te pependit redemptor Israel o quam dulce lignum quam dulces clavi quam dulce pondus o quam gloriosum est lignum quam pretiosa gemma quod Christum meruit sustinere...
Beatus Medardus conversatione caelesti sanctimonia ipsius officii sacerdos exstitit pretiosus et nisi quod percussor corporis defuit nam martyrium confessor implevit
Caelorum rex omnipotens tuam in sancto Nicolao confessore tuo considerantes virtutem tibi totum quod meruit adscribimus ideoque precamur ut apud clementiam tuam et exemplis ejus adjuvemur et meritis