Full text:
Et diadema regni in manu dei nostri
Genre:
Usual feast:
Fulltext source:
Cambrai 38
- Log in to post comments
| 800076 W | Corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei nostri |
| a07515 Ca | Obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate | Quasi Libanus odorem suavitatis habete | Florete flores quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam et collaudate canticum et benedicite dominum in operibus suis | Date nomini ejus magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum et in canticis labiorum et citharis | Et sic dicetis in confessione opera domini universa bona valde | Gaudens gaudebo in Domino et exsultabit anima mea in Deo meo | Quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiae circumdedit me | Quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominabit | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Sed vocaberis voluntas mea in ea et terra tua inhabitata | Quia complacuit domino in te et terra tua inhabitabitur | Habitabit enim juvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam et gaudebit super te deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini domini ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra |
| 007854a V | Et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui |
| a07748a V | Et diadema regni in manu dei tui |
| h04716 CaH | Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo salutari meo | Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum corona et sponsam ornata munilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra |
| h03989 ANT | Videbunt gentes justum tuum Sion et cuncti reges inclytum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod dominus nominabit et eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui |
| a04789 A | Eris corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui quia complacuit domino in te |
| g02199 Of | Lauda Jerusalem dominum quia dabit tibi coronam pro cinere et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui alleluia |
| a07015 H | Fabens redemptis voto abstinentiae occure fessis dux verus Emmanuel a quo dicata sanctius jejunia forma futuri noscitur ad gloriam opus caelestis regni esse januam | Cui sic consors clara sidus rutilans ignita lampas misceatur largitas utraque libans celsa quisnam dextera riteque compos ut alis pennigera volatu pernix poliatus intima | Insigne cujus Moyses misterium dei amicus extitit oraculo raptus Elias caeli curro igneo fultu tuaetur Ninive cum civibus quod verbi claret veritatis nuntius | Passim deinde tu magister caelibum quater dierum decies curriculo victor triumphans paradise heremo morsu delicti abluens jejunio prorsus retentans temptatori callido | Quod nos sequentes visitatim decimas saltim dierum nunc litamus hostias tu quoque mitis jugis indulgentia et holocausta effice pinguissima quo expiemur sordium piacula | Poculum esto vitae sitientibus fons aquae vivae regni sors denarius gulae qui austo in Adam cecidimus surgendo in te jejunando dapibus reficiamur cum supernis civibus | Qui contritorum usus sacrificio adest latroni in crucis patibulo nobis adesto caelitus tu domine nostri memento nos de throno respice quos redemisti tuo sacro sanguine | Judex ut ipse cum tremendus veneris praeviam crucem angelorum humeris terrorem mundum tubaque concusseris cum sanctis ipsis innovati gloriam dextram tenentes evadamus tartara | Praestaque summa trinitas potentia cuncta qui regis saeculorum saecula ut te fruentes sine fine gloria lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | Amen |
| h04643 CaH | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria |