Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia
Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus pompa | Atque contra praecepta regum restitit virginalis pugna | Furit rabies vesana devicta tristatur malitia | Crudescit carne tenera majora exquirit supplicia | Sed tunc stat firmior caro virginae | Cum multiplicantur poenarum genera | Pro aeterna quam exspectant a Deo gloria | Laetantur mortalia aflligi corpora | Quia transitoria et in moto subito labentia mundi gaudia | Ut flores decidua ex hac virginea sorte claruit Ursula sancta | Cujus hodie celebramus solemnia splendens inter alias ut lucifer inter minores stellas | Virgo beata fortiter ferens omnia nec mori recusans pro gloria pro nobis Deum ora | Ut tecum in aula exsultemus aetherea prece perpetua | Pro sanctorum virgo gloriosa collaudemus Dominum gloria