In diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam dicentes ubi est qui natus est rex Judaeorum vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare eum
Cum natus esset dominus Jesus in Bethleem Judae ecce magi ab oriente venerunt portantes munera regalia stella splendidissima antecedebat eos et requievit supra ubi erat puer
Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis...
Ecce annuntio vobis gaudium magnum quod erit omni populo quia natus est hodie in civitate David rex Israel in Bethleem natus est Jerusalem visus est et in omnem terram honorificatus est rex Israel
Credimus immensum regem cum sidere natum aeterna cujus virtute superna reguntur cujus et imperio caro subditur omnis ab aevo | Regia vos mandata vocant non segniter ite | Hunc regnare fatentes cum...
Cum natus esset dominus turbatur rex incredulus Magi tulerunt munera quos stella duxit praevia | Herodes rex interrogat quo Christus nasci debeat Locumque dici flagitat ut hunc necare valeat |...