- Log in to post comments
| g04364 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna qui caeli lapsus solio mirabili consilio jam perdito per homine carnem sumsit de virgine quem angelis qui cecidit caeli eniem factum vidit obhoc iratus in vidit seque cum prole perdidit sed deus per clementia nostra motus miseria hostias vicit imperia cruce sumpta victoria cui nostra fragilitas laudes persolvat debitas quascum supernis civibus laetis canamus (...) |
| 509504.Tp57 Tp | SANCTUS Genitor summi filii quem concepit sancta virgo Maria SANCTUS | Summi patris unigenitus quem produxit mundo virgo Maria SANCTUS | Spiritus sanctus sub cujus umbra Christum genuisti excellentissima virgo Maria DOMINUS DEUS SABAOTH | Dominum exercituum interpella pro nobis te supplices rogamus virgo Maria PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Quia gloria angelorum ex te orta est ideo ineffabiliter glorificaris virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS | Ubi cum filio regnas sine termino quem genuisti nobis virgo Maria BENEDICTUS | De carne tua genitus QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | O nomen ineffabile quod cognominatur filius quem pro nobis ora virgo Maria OSANNA IN EXCELSIS |
| AH47342 Sa | Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini | OSANNA patris sapientia per quem vivunt omnia | Cum patre qui regnas in saecula | Rutilans simplex substantia | Aequalis est cui gloria | Majestas est coaeterna | Olim qui pro nobis natus es ex Maria | Non linquens supera venisti ad infima | Reparare perditum vita hominem a morte perpetua | Tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica | Benedicte patris salvifica IN EXCELSIS |
| 509504.Tp17 Sa | Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis |
| h04462 VAR | Imperat omnipotens procul o procul effuge demon ne fraude nostrum possis ad ite tuorum | Ne somnum turbes nec mortis vincla ministret ne fallax animam sordider ipse meam | Crucis almae fero signum fuge daemon | Hic pater et verbum vel sanctus spiritus adsit unus ubique deus celsus et omnes Christus | Lubricus in canibus fugiat in tartara praeceps pectora ne nocetur rite dicatum deo crucis me | Stat cellae dominus sanctus sit mente pie benignus ut placeat Christo fugiat erit | Ex principio vos cinus daemonum factus sium vos omnes un angeli tui domini fac ite ab hinc crucis almae fecerunt | Quam telluris Christum ad possem cum tui jam deo omnipotenti honorem | Per hoc signum sanctum crucis tropheum magnum et venerabilem per quem vos jussit et pelli crucis almae | Per diem salvasti nos domine in noctibus custodi nos Jesu Christe deus exanimes semper benedictus domini eum est deus omnes gratias semper |
| 509504.Tp223 TpSa | SANCTUS Ante saecula deus pater SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS |
| 509504.Tp40 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini osanna patris sapientia per quem vivunt omnia cum patre qui regis omnia rutilans simplex substantia aequalis est cui gloria majestas et quo aeterna olim qui pro nobis natus es ex Maria non inquens supera venisti in infima reparare perditum vita hominem a morte perpetua tibi cuncti voce publica canamus cum plebe davitica benedicte patris salvifica in excelsis |
| 509504.Tp27 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen | Hodie dominus Jesus Christus resurrexit a mortuis | Pro nobis pependit in ligno ut nos de jugo diaboli eriperet | Hora qua dominus exspiravit totus mundus contremuit | Monumenta aperta et qui dormierunt surrexerunt | Descendit dominus ad infernum sicut fuerat prophetatum | Inde excussit protoplastum qui morte morsu ceciderat | Electos quos ibi invenit suo morsu extracti sunt | A fauce inferni abstracti cum eo surrexerunt hodie |
| 509504.Tp7 Sa | Sanctus Deus pater omnipotens | Sanctus Filius gloriae coeternus | Sanctus dominus Spiritus coeternae majestatis | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua osanna in excelsis | Quem nos devota laude cum pueris venerantes dicimus | Benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis |
| 509504.Tp35 Tp | SANCTUS Deus judex justus fortis et patiens | SANCTUS Quem aethera et terra atque mare non praevalent totum capere | SANCTUS Spiritus alme illustrator hominum DOMINUS DEUS SABAOTH Sine principio sine fine PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima OSANNA Hunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita IN EXCELSIS A quo laetabunda perornatur machina mundi tota BENEDICTUS Qui ventis imperat et mari et oboediunt ei QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Huic oportet ut canamus cum angelis semper gloria IN EXCELSIS |