Salve mater salvatoris vas electum vas honoris vas misericordiae | Salve mater Jesu Christi salve digna quae fuisti ab angelo salutari | Salve fides spes et vita salve sacra margarita in corona regis...
Dixitque sanctus Protasius age ergo quod coepisti ut mihi possit occurrere hodie cum fratre meo benignitas salvatoris moxque Astasius jussit eum capite caedi
Erat Jesus docens in synagogis Judaeorum et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis quam cum vidisset Jesus vocavit eam ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua