- Log in to post comments
| g03499b SCRV | Memento horum serve meus et non obliviscaris mei ego deleo ut ibem iniquitates tuas et quasi nebula peccata tua esto fortis in me quoniam redemit te adhuc adjuvaberis ne timeas ego dominus et non est praeter me si transeas per aquas flumina te non concludent et flamma te non comburet in gloria enim mea constitui te quia ego tecum sum |
| h03770a ANTV | Quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus | Ego autem ad dominum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum audiet me deus meus | Ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam | Cum sedero in tenebris dominus lux mea est iram domini portabo quoniam peccavi ei | Donec judicet causam meam et faciat judicium meum | Educet me in luce videbo in justitiam ejus | Et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est dominus deus tuus |
| h03838 ANT | Verbum mittit dominus in Jacob et veniet in Israel et sciet omnis populus quia ipse est |
| 006264 R | Canite tuba in Sion et exsultent filiae Judae et laetentur quia dominus noster veniet cum salute magna |
| ah50269 Sq | Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus Dum Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum Docens crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cum patre qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lingua sacerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit Corrosit universas species medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur enutrienci Quo docente deum mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum Quia turba gentium relicto vitiorum profundo Og rege Basan confuso Te solum adorat Christum creatorem quem et cognoscit in carne venisse redemptorem |
| h04029a ANTV | Benedictus es domine deus patrum nostrorum et laudabilis et gloriosus in saecula | Quia justus es in omnibus quae fecisti nobis et universa opera tua vera et viae tuae rectae et omnia judicia tua vera | Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem | Quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra | Peccavimus enim et inique egimus recedentes a te et deliquimus in omnibus et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset | Omnia ergo quae induxisti super nos et universa quae fecisti nobis in vero judicio fecisti | Et tradidisti nos in manibus inimicorum iniquorum pessimorum praevaricatorum quae et regi injusto et pessimo ultra omnem terram | Et nunc non possumus aperire os confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te | Neque sumus tradas nos in perpetuum propter nomen tuum et ne dissipes testamentum tuum neque auferas misericordiam tuam a nobis | Propter Abraham dilectum tuum et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli et velut arenam quae est in littore maris | Quia domine imminuti sumus plus quam omnes gentes sumus quae humiles in universa terra hodie propter peccata nostra | Et non est in tempore princeps propheta et dux | Neque holocaustum neque sacrificium neque oblatio neque incensum neque locus primitiarum coram te ut possimus invenire misericordiam | Sed in animo contrito et spiritu humilitatis suscipiamus sicut in holocaustis arietum et taurorum et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi | Et perfice subsequentes te quoniam non est confusio confidentibus in te | Et nunc sequimur te in toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam ne confundas nos | Sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam et secundum multitudinem misericordiae tuae | Et erue nos in mirabilibus tuis et da gloriam nomini tuo domine | Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala | Confundantur in omni potentia sua et robur eorum conteratur | Et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus in universo orbe terram |
| h01335 ALL | Haec dicit dominus pro eo quod fueras derelicta et odio habita ponam te in superbia saeculi gaudium in generatione et generatione et sugges lac gentium et mamillas regum lactaberis et scies quia ego dominus salvans te et redemptor tuus fortis Jacob alleluia |
| 920077 PS | Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |
| g02647 In | Misit dominus angelum suum et conclusit ora leonum et non nocuerunt mihi quia coram eo justitia inventa est in me |
| h02148 RS | Ecce dominus in fortitudine veniet et bracchium ejus dominabitur sublevetur desertum et civitates ejus in domibus habitabit Cedar laudate eum habitatores petre de vertice montium clamate date domino gloriam et laudem ejus in insulis annuntiate quia haec dicit dominus ponam flumina in insulas et stagna arefaciam et deducam caecos in via quam nesciunt et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam et ponam tenebras coram eis in luce et prava in recta |