Maria Magdalena quae fuerat in civitate peccatrix amando veritatem lavit maculas crinibus et vox veritatis impletur quia dicitur dimissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum
O mirum et magnum miraculum quia peccatrix femina audebat redemptorem mundi tangere lacrimando et capillis tergendo crimina sua abluebat ideo remissa sunt ei peccata multa quoniam dilexit multum