- Log in to post comments
| ah47011.1 Ky | Kyrie eleison Rex pie Domine sancti adorant semper eleison | Kyrie eleison Voces nostras tu nobis digneris hodie exaudire | Kyrie eleison Vivificans hominem simul et cuncta eleison | Christe eleison Hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison | Christe eleison Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne eleison | Christe eleison Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison | Kyrie eleison Consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison | Kyrie eleison Lux de luce Deus de Deo [...]| Kyrie eleison [Benigne] suscipe semper preces nostras vocesque eleison [...] potestas in aeterna saecula (...) |
| ah09400 Sq | Nobis quos iniquitas Gravat et calamitas (...) |
| g04277 Al | Alleluja Salve manna caelicum fons et origo gratiae Conditor alme siderum panis lacens sub specie Magnum salutis gaudium nobis caelestis patriae (...) |
| 602073a V | Et impetraram nobis (...) |
| a01975 H | En noctis medium surgite propere cantemus domino jam nova cantica e caelo Gabriel nam venit omnibus vitae nuntius optimus | In gressus placida limina virginis quod prolem pariet caelitus instruit quae collum tumidi conterat aspidis ac Adae genus erigat | Alternis igitur jam chorus efferat exultans animo vocibus angelum humano generi qui nova tempora et caeli bona nuntiat | Sed quae vox hominum promere sufficit quae mundo Gabriel munera conferat sanctas hic animas quas deus advocat laetus ducit in aethera | Te princeps igitur inclyte quae sumus pro nobis miseris poscito gratiam fac et propitium qui valet omnia nobis ut veniam afferat | Amen |
| 002365 A | Domine ostende nobis patrem et sufficit nobis alleluia |
| 002366 A | Domine ostende nobis patrem et sufficit nobis alleluia Philippe qui videt me videt et patrem alleluia |
| 007754a V | Domine ostende nobis patrem et sufficit nobis |
| 830393 H | Pange lingua gloriosi corporis mysterium sanguinisque pretiosi quem in mundi pretium fructus ventris generosi rex effudit gentium | Nobis natus nobis datus ex intacta virgine et in mundo conversatus sparso verbi semine sui moras incolatus miro clausit ordine | In supremae nocte cenae recumbens cum fratribus observata lege plene cibis in legalibus cibum turbae duodenae se dat suis manibus | Verbum caro panem verum verbo carnem efficit fitque sanguis Christi merum et si sensus deficit ad firmandum cor sincerum sola fides sufficit | Tantum ergo sacramentum veneremur cernui et antiquum documentum novo cedat ritui praestet fides supplementum sensuum defectui | Genitori genitoque laus et jubilatio salus honor virtus quoque sit et benedictio procedenti ab utroque compar sit laudatio |
| a03093 Va | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Alleluia facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus alleluia alleluia | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum alleluia (...) Gloria patri et filio et spiritui sancto alleluia | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen alleluia alleluia | Surrexit dominus de sepulchro qui pro nobis pependit in ligno alleluia alleluia alleluia |