Sancti spiritus adsit nobis gratia | Quae corda nostra sibi faciat habitaculum | Expulsis inde cunctis vitiis spiritualibus | Spiritus alme illustrator hominum | Horridas nostrae mentis purga...
Beatissimus Petrus electus dei apostolus cui dominus tantam gratiam donavit ut claves regni caelorum traderet ei ipse sit pro nobis perpetuus intercessor
O Maria Jesse virga caeli regina maris stella plenitudo temporis ecce jam venit jam florem aeterni fructus protulisti ergo precamur o domina ut qui te meruimus confiteri Christi matrem sentiamus te...
Aspiciens a longe ecce video dei potentiam venientem et nebulam totam terram tegentem ite obviam ei et dicite nuntia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israel
Deus amator bonorum dirige viam nostram et omnium nostrorum cum societate sanctorum archangelorum et omnium electorum adsit magnus Raphael dux pii itineris procul sit a nobis humana et diabolica...
Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem aspectus ejus in eo non est hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras cujus livore...
Hic praecursor directus et lucerna lucens ante dominum ipse est enim Joannes qui viam domino praeparavit in eremo sed et agnum dei demonstrabat et illuminabat mentes hominum